Latin
DE INITIO OLYMPIADVM
Scaliger, De emendatione temporum 210
Unproofread scanNot analysed yet
At Socrates scribit decessisse anno primo Olympiadis 285. Erat enim cyclus Solis quintus, qui est primus a bisexto intercalato, vel primus, cui bisextum competit, vt clarius loquar. Valens Imp. decessit vi consulatu suo, VId. Augusti, anno Christi 379, tertio Olympiadis 389. Socrates confert in annum quartum Olympiadis 389: quod nimirum is esset annus cycli Solis 24, vltimus bisexti. Theodosius senior optimus princeps &Christianissimus obijt anno Christi 396, tertio Olympiadis 293, Ianuarij die Xvii, Olibrio &Probino COSS. Socrates vero scribit obiisse anno primo Olympiadis 294. Sane cyclus Solis erat 13, primus bisexti. Arcadius decessit anno Christi 409, anno quarto Olymp. 296, Basso, &Philippo COSS. Kal. Mai. Apud Socratem anno secundo Olympiadis 297. Quia erat annus cycli Solaris 26, secundus a bisexto. Adeo memoria Olympiadum ante paucos annos obliterata fuit a saeuissimo &dirissimo principe Diocletiano, vt eius vera epocha in posterum fugitiua retrahi non potuerit. quod non mediocriter miror. &ignoscere aequum videtur aequalibus temporum nostrorum, si δύα χρονισμῷ interdum peccant, cum hominem Graecum, qui a Diocletiani temporibus proxime aberat, tam manifesta catachresi Olympiadum nomen vsurpantem videamus. Sed &illi ignoscendum. Non enim aliter illis temporibus nomen Olympiadis vsurpabatur: cuius rei cognitio tanto iucundior erit Lectoribus, quanto magis hactenus etiam oculatos inuestigatores temporum latuit. Ausonius enim de consulatu suo ita scribit: Fors erit, vt, lustrum cum se cumulauerit istis, Confectam Proculus signet Olympiadem. Alteram Olympiadem suae Olympiadi adiectam optat Proculo. Consulatus Ausonij habet characterem immutabilem, annum tertium Olympiadis 289 currentis. quo ineunte interfectus Valens imperator vi consulatu suo. &sequenti anno Consules fuerunt Ausonius, &Olibrius, eodem anno Olympiadis currente, quem vindicat annus Christi 380 &consulatus Ausonij. qui erat 25 cycli Solaris, ac proinde primus bisexti &Olympiadis Romanae. Videtur igitur Ausonius Fastos suos non ad consulatum Antonij &Syagrij continuasse, sed ad tertium consulatum à suo, hoc est, ad consulatum Syagrij &Eucherii, quartum autem spatium vacuum reliquisse, quem optat expleri consulatu Syagrii. Quod ita verum est, vt melior sententia quaerenda non sit. Idem clarius altero epigrammate indicat. Scire cupis, qui sim? Titulum, qui quartus ab imo, Quaere. Leges nomen Consulis Ausonij. Quartus titulus sursum ab imo est AVSONIVS, qui Tetraeteridem primus signat. Imus vero ille Titulus est vacuus, quem excipit consulatui Proculi, si Fors ita ferat, vt ipse loquitur. Ita hoc quadriennium Olympiadem vocat, cui cumulandae &complendae desit annus quartus dandus, vel potius optandus consulatui Proculi. Praeclare Hieronymus viraetatis suae doctissimus. Is Chronicon Eusebii ad consulatum Ausonii continuatum claudens ita scribit: Colligunturomnes anni vsque De emendat. temporum lib. V. A vsquè ad Consulatum Valentis sexies, &Valentiniani iunioris iterum Augusti, a quintodecimo Tiberij anno &praedicatione Domini nostri IESV CHRISTI, anni trecenti quinquaginta vnus.