Latin
DE INITIO OLYMPIADVM
Scaliger, De emendatione temporum 211
Unproofread scanNot analysed yet
mox: ab Olympiade prima, qua aetate apud Hebraeos Isaias prophetabat, anni mille centum quinquaginta quinque. Haec verba cum aliis tam ante quam post, desunt in vulgatis editionibus. Vere Hieronymus de anno 1155 Olympiadico, in quem confert vi consulatum Valentis. Vnde sequentes Kal. Ianuarias, quibus iniit magistratum Ausonius, eodem anno Olympico currente caepisse necesse est. Hic vero notandum temporibus Ausonianis non solum Bisextum pro Olympiade passim vsurpatum, sed etiam Consules per bisexta digeri solitos in Fastis. quia alias Olympiades tunc non norant. Testis ipse Ausonius, qui quartum spatium a suo Consulatu vacuum reliquit. Quod si Consules quaternis distingui mos non fuisset, quartum locum vacantem Con sule non reliquisset. Sed quanuis verissima est coniectura nostra, tamen ea testimonio non leui confirmanda. Iohannes Cuspinianus vir eximia fide &eru ditione scribit se in veterem Chronologum &anonymum incidisse, apud quem primi Consules hunc in modum, vt infra subiecimus, digesti erant: Bruto. et. Collatino. Lu. XXIX Publicola TI. et. Tricipitino. Mar. Publicola TIT. et. Puluillo. Mer. XXI RVFFO. ET. AQVILINO. Io. II Valerio. et. Tuberto. Sat. XIII Publicola. IIII. et. Tricipitino. Sol. XXIIII Tuberto. IT. et. Lanato. Ven. V. Atque ita deinceps dispositis Consulibus addita nomina, &numeros Planetarum testatur: neque magis sibi liquere quid velint illi numeri, quam cur quaternis paribus Consulum, interiectum sit spatiolum: tum etiam cur omnes quini consules, qui quaternarium primi occupant, rubrica sunt notati. Nobis vero neque id obscurum visum est, neque id alijs declarare inutile fore speramus. Primum qui hos Fastos digessit, quisquis fuit is ἀύώνυμος scriptor, confert omnes Consulatus in annum Iulianum, fingens iam temporibus Bruti in vsu fuisse, vt &omnibus, qui hoc negotium tractant, faciendum esse censeo. Quo igitur anno Brutus Consul primo factus est, eum fuisse XIX cycli Lunaris eorum temporum, congruentem hodierno Vi, notauit. Itaque epactae sunt XXX. quas semper ille minuit vnitate. &fiunt epactae XXIX. Coniunctio luminarium XxX lanuarii: vt re vera fuit: siquidem is annus erat 267 Iphiti currens, vt etiam vult Chronologus apud Clementem. Fuit igitur cyclus XIX, eorum temporum. Hodie enim ab illis temporibus προέμπτωσις σελήναίκὴ deprehenditur dierum VI, &lius horarum aliquot. Proinde ad idem nouilunium inuestigandum hodie nobis opus cyclo vi: cum ea coniunctio luminarium hodie conficiatur circiter 24 lanuarii. Sequenti anno cyclus primus, cuius epactae X, vnitate deminutae, cum deberent esse xi: quia regularem lanuarii pro illa vnitate substituit. Tertius annus fuit secundus cycli. Epactae verae 3. vnitate deminutae, 2. Nouilunium, vel potius interlunium 8 lanuarij. &sic deinceps.