Latin
213.5 to 213.6
Scaliger, De emendatione temporum 213.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius defectum Solis antea praedictum a Thalete Milesio confert in annum Vrbis 170, Olympiadis autem 48 quartum. quanquam potest etiam videri velle Romam conditam 23anno Iphiti. Sed vtrunque refellit eclipsis illa, quae non in annum quartum illius Olympiadis, sed in tertium sequentis, hoc est 49 incidit, anno Nabonassari 166, Pachon 8. cui congruit 20 Septembris. In qua latitudo Lunae in nodo ascendente, distabat a termino Australi, gr. 1. 40'. Coniunctio media Alexandriae hor. 21. 32 post meridiem. Secuta est vera mediam hor. 1. 40. Cyclus Lunae 9. Quare haud dubie mendum est in Plinianis codicibus XLviui pro XLVIIII Olympiade. &TII pro IIII. Herodotus scribit hanc eclipsin contigisse anno sexto belli Lydorum cum Astyage, ex qua defectione Solis etiam religio obiecta fuerit Lydis &Medis. Vnde abiectis armis, &dirempto praelio pacem vterque exercitus inter se fecerit. Solinus vero finitum illud bellum scribit, &pacem inter vtrosque factam Olympiade 49. Quod verum esse apparet omnino ex epilogismo eclipsis iam a nobis proposito: praesertim cum Solinus scribat finitum bellum, anno 604 post Ilium captum. Aufer interuallum captae Troiae &primae Olympiadis 408a 604 annis. Remanent anni Iphiti 196.