Latin
DE PRIMIS PALILIBVS VRBIS
Scaliger, De emendatione temporum 214
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est quartus annus Olympiadis 49, aestate, quae illam eclipsin secuta est, ineundus. Sentit igitur Plinius Vrbem conditam cyclo xI, anno primo Olympiadis septimae, quae sententia multos assertores habet, Dionysium, Eusebium, alios, &in primis veterem Chronologum apud Clementem ἀπὸ τῆς πράτης ὀλυμπιάδος ἐπὶ τῆς ῥώμης κτῖσιν συνάγεται ἔτη εἰκοσι τέσσαρα. Nam quominus integri 24 anni sint, desunt tot dies, quot sunt a Palilibus ad proximos dies aestiuos, quibus ludicrum Olympicum celebrabatur. Neque aliter Solinus censet, qui dicit caeptante Olympiade septima Romam Palilibus conditam, hoc est circa initia Vi Olympiadis. Fasti marmorei Romae effossi constituunt caedem Caesaris in anno Vrbis 710, qui erat annus secundus Iulianus, cycli Lunaris quintusdecimus. 8 igitur addenda epilogismo Fastorum Capitolinorum ad methodum cycli. Proinde in eadem haeresi sunt cum Varrone. Nos quoque propter togatorum doctissimi nomen, &quia primus ad haec inuestiganda Romanos inuitauit: (Nam alij quidem tentarant, sed frustra) nos eius sententiam ita amplectemur, vt per nos alijs aliter sentire liceat. Nam sane quaecunque est opinio Palilium Vrbis primorum, siue Varronis, siue aliorum, ea coniecturae est non certitudinis. Cum igitur annorum Vrbis mentio a nobis iniecta fuerit, hoc fieri debet adiecta appellatione Varronianorum annorum. Igitur Varroniana epocha Palilium Vrbis competit anno periodi Iulianae 3961. Qui Tarrutianam, aut Dionysianam sequi voluerint, hoc facere nulla inuidia est.