Latin
DE PRIMO THOTH NABONASSARI
Scaliger, De emendatione temporum 214-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIMO THOTH NABONASSARI. HOTH primus Nabonassari competit anno 3015 aequabili, vt alibi diximus, feria IIII, cyclo Solis 19, Februarij 26, anno Periodi Iusse daicae 3013, Iulianae 3967. a media nocte πολιτικῶς, à meridie sequenti γὰἀστρονομικως, vt putare solet Ptolemaeus. In cuius meridie Sol quae dam scrupula Piscium ingredi incipiebat, teste Ptolemaeo. Annus erat Tropicus 3014 currens, 422 Periodi quartae, cuius character feria vi. Itaque character iθυδιος feria V ex Latercuio mensium caelestium, secunda Thoth, non admodum magno interuallo inter epilogismum Ptolemaei, &anni caelestis. Absque rationibus Ptolemaei, &Censorino esset, nomen huius Regis in tenebris sepultum iaceret. Nam in antiquioribus scriptoribus huius neque vola, neque vestigium extat. Qui Salmanassarum eundem cum Nabonassaro faciunt, non aduertunt eum Salmanassarum non Babylonis, sed Niniuae Regem fuisse. Nabonassar vero Babylonis rex fuit. Cuius rei argumenta sunt tria certissima. Primum quod prima pars nominis Nabo, est Regum Chaldaeae, non Assyriae. Et vicissim Salman prima pars nominis Salmanassar, est Regum Assyriae, non Chaldaeae. Secundum argumentum, quod omnes rationes Astronomicae veterum non ex Assyria, sed ex Chaldaea, &quidem eius metropoli Babylone petuntur. Quare epochae temporum non ab Assyrio Rege, sed a Chaldaeo ordiendae sunt. Tertium illud est, quod Nabonassaro successit Mardokempad, qui in libris Regum, &apud Esaiam prophetam dicitur prima tantum parte nominis Merodac, non Merodac-ken-pad. Is Merodac Esaiae dicitur De emendat. temporum lib. V. A dicitur filius Beladan. Itaque Beladan &Nabonassar idem. Quod verum est. Nam nomen regium est Nabonassar. Nomen autem, quod priuatus habuit, Bel-adan. de quorum nominum impositione libro proximo, opportuno loco disputabitur. Adijciam &duo alia argumenta ἀύαμφίλεκτα.