Latin
DE CLADE PERSARVM MARATHONIA
Scaliger, De emendatione temporum 222
Unproofread scanNot analysed yet
DE CLADE PERSARVM MARATHONIA. Arius imperauit annos 36, vt testatur Herodotus. Ait enim eum anno sexto a Marathonia clade obijsse in apparatu expeditionis Aegyptiacae. Quare necessario vno &tricesimo anno Darij contigit clades Marathonia, qui est Iphiti 286, hoc est annus secundus Olympiadis 72. Cui argumento adstipulatur etiam Eusebius, qui in secundum annum illius Olympiadis hunc casum conijcit. Sed &Herodotum sequimur, qui nos manu ducit ad annum 31 Darij, qui erat 257 Nabonassari, quo etiam contigit defectio Lunae Aprilis 25, cyclo Lunae quinto, in quo caepit annus secundus dictae Olympiadis. Anno vero Nabonassari 262 obijt Darius. Igitur casus Marathonius pertinet ad annum periodi Iulianae 4223. Thucydidem autem merito quis reprehenderit, qui Διάβασιν ξέρξου in decimum annum a clade Marathonia reijcit: cum anno minus dicat. INITIVM XERXIS. MNitium Xerxis cum patre est anno quinto a clade Marathonia, periodi Iulianae 4227. Nam Darius pater in expeditione Aegyptiaca illum regem declarauerat ex Persarum instituto, quod extat apud Herodotum initio libri septimi. Caepit autem imperare solus anno periodi Iulianae 4228. DE TRANSITV XERXIS. Onstat memoratissimam ξέρξου διάβασιν ab omnibus scriptoribus ad Lannum primum Olympiadis 75 referri: neque de eo dubitandum, cum in ea re nullus scrupulus relictus sit. Quod ita intelligendum est, vt anno quarto currente Olympiadis 74, vere ineunte, Sardibus mouerit Xerxes, atque Hellespontum traiecerit. Sequenti anno Olympiadis 75, eodem anno Iuliano currente, praelium ad Thermopylas commissum est. Nam inter traiectum Hellesponti &praelium Thermopylarum paulo plus quam menses tres intersunt: Siquidem pugnatum circa tempus commissi ludicri Olympici. Herodotus tamen princeps &pater historiae scribit vnum mensem in traiectu transactum, &tertio mense post traiectum exacto ad Thermopylas pugnatum. Haec est opinio veterum, praeterquam Eratosthenis, qui apud Clementem Alexandrinum ἀπὸ προηγουμένου ἕτοις τῆν πρώτων Ὀλυμπίων ἐπὶ τὴν τοῦ ἐρξου διάβασιν ponit ἔτη διακόσια ἐνενήκοντα ἐπτά. qui est manifesto annus primus Olympiadis 75. Quod si annus 75 Olympiadis primus, est terminus interualli a capite Olympiadum ad praelium Thermopylarum, sane annus proxime sequens, secundus videlicet Olympiadis 75, est primus annus praelij Thermopylarum &Xerxis διαβάσεως. Huic rei subscribit Diodorus, qui anno primo Olympiadis LXXV, Calliade praetore Xerxem traiecisse scribit. Ergo sequenti aestate praelium Thermopylarum cadit in annum secundum eiusdem Olympiadis. Quin si ad viuum omnia resecare placet, nec quidem secundus annus est is, in quem competit traiectus Xerxis. Nam Xerxes traiecit Hellespontum circiter nonum mensem anni Olympici. Itaque tertius potius annus illius Olympiadis esset annus traiectus Persarum. Hae ancipites scriptorum velitationes in rationibus temporum ortae sunt a characteris alicuius omissione. At Herodotus charaDe emendat. temporum lib. V.