Latin
DE CLADE PERSARVM MARATHONIA
Scaliger, De emendatione temporum 223
Unproofread scanNot analysed yet
characterem certissimum apposuit, deliquium nempe Solis. Scribit enim Xerxe Sardibus mouente Solem defecisse, &diem in noctem vertisse. Igitur haec defectio contigit anno Olympiadis 74 tertio, Nabonassari 267, Choiac 30, feria 4, cyclo Lunae XV, Aprilis XIX hor. 1. 26 post meridiem Alexandriae. Motus latitudinis erat gr. 85. 36. 11'. Anomaliae, gr. 212. 0'. 5'. in quo medius motus minor vero gr. 2. 49. Locus Solis medius in gr. 22. 46. 14' Arietis. Vbi motus medius minor vero gr. 1. 26. 45'. Distantia mediae coniunctionis gr. 1. 23. 45'. Secuta est vera mediam hor. 2. 42. Distantia Lunae a nodo deferente in Septentrionem gr. 1. 34. 49'. Quare cum Herodoto facit Thucydides, qui inter Marathonium casum &Xerxis transitum interuallum statuit annos decem. Sane illa duo summa historiae lumina magis me mouent, quam aliorum coniecturae, praesertim cum Herodoto puero eius rei recentissima adhuc esset memoria. Xerxis igitur transitus secundum Herodotum, &Thucydidem contigit anno tertio Olympiadis 74 iam ad finem decurrente, quippe cuius tantum tres menses ad finem anni deessent. Periodi Iulianae is annus erat 4233. Eusebius anno quarto δάβαοιν ponit, non, vt Eratosthenes, anno primo sequentis Olympiadis. Si veteres characterem annis adhibuissent, vt ex anni Attici nota annus propositus agnosceretur, quemadmodum Ephorus fecit in anno excidij Troiae, minus quidem laboraremus, &doctiores essemus. Beauit tamen nos Herodotus, qui characterem apposuit, ex quo illum annum dignosceremus. Porro Plutarchus libro de Atheniensium fortuna diserte ait praelium nauale ad Salaminam commissum μουνυχιαινος ἔκτῃ ἐπὶ δέκα, plenilunio. Hoc non accidit nisi anno primo Tetraeteridis Atticae, qui est secundus Olympiacae. quod congruit cum Eratosthene, qui in annum secundum Olympiadis 75 reijcit praelium ad Thermopylas. Adeo incertae sunt de hac re veterum sententiae. Verba Plutarchi: τὴν δὲ ἔκτὴν ἐπὶ δέκα τοῦ Μουνυχιωνος Ἀρτέμιδι καθιέρωσὸν, ἐνἡ τοῖς Ἔχχησι περὶ Σαλαμῖνα νικωσιν ἐπέλαμψὲν ἡ θεὸς πὸμσέλὴνος.