Latin
DE BELLI PELOPONNESIACI INITIO
Scaliger, De emendatione temporum 224
Unproofread scanNot analysed yet
DE EXCESSV ARTAXERXIS LONGIMANI ET INITIO DARII NOTHI. Rtaxerxi, cui cognomen μαχρόχειει fuit, quod alteram manum longiorem haberet, vt autor est Plutarchus, vel quod vtraque brachia longiora, quam commensus corporis humani postulat, Zvt ait Strabo: ei ergo Artaxerxi XT annos attribuit Eusebius, &quidem melius, quam Ctesias, qui 42. Nam eius obitus reijcitur a Thucydide in annum VTi belli Peloponnesiaci, principio hiemis, hoc est exitu anni luliani in anno periodi 4288. Decessit ergo anno quadragesimo imperij. Annus vero 4289 est primus Darij Nothi, qui antea Λχoς, siue Ωχos dictus, postquam ad imperium accessit, ex instituto &consuetudine Persarum mutato nomine Δαρίαιος dictus. Autor Ctesias, qui sub eius filio Artaxerxe Γεροικα sua scripsit. Huius initium confirmatur tum tempore obitus Artaxerxis eius patris, tum etiam vicesimo anno belli Peloponnesiaci, qui cum fuerit tertius decimus Darij Nothi, vt scribit Thucydides, eius initium pendet a septimo nondum finito, hoc est, quantum ab hieme ad Ver interest. Finis imperij colligitur ex Diodoro Siculo, qui eius mortem in anno IIIi Olympiadis 93, in exitu belli Peloponnesiaci, hoc est anno 27 ab incursione Archidami ponit. Tempus igitur imperij Darij Nothi, anni 19, vt &ab Eusebio annotatum est. Cui tempori debetur annus periodi Iulianae 4309. Adstipulantur Diodoro Eusebius, &Iustinus, qui tempus obitus huius Darij cum expugnatione Athenarum, &victoria Lysandri comparat. Sed quod idem Iustinus exilium Dionysij Siciliae tyranni in eundem annum conijciat, peccat &tempore &persona. Tempore, quod 48 annis illud exilium post acciderit. Persona, quod non Dionysius senior Hermocratis filius in exilium actus sit, sed Dionysius iunior huius filius. Alioqui tantum abest, vt hoc filio competat, vt is annus fuerit primus tyrannidis Dionysij senioris, vt scribit Xenophon. Sed Trogus, aut Iustinus habebat in animo, eo anno Dionysium victum a Carthaginiensibus fuisse. Propterea cladem acceptam illius Dionysij cum filij exilio confuderit.