Latin
DE INITIO ARTAXERXIS MNEMONIS
Scaliger, De emendatione temporum 224-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO ARTAXERXIS MNEMONIS. Rtaxerxes, vel, vt est apud Plutarchum, Artoxerxes, ab altero Artaxerxe cognomine μνήμονος distinguitur, vt ille ab hoc, cognomine Rμακρόχειρος. Eius initium sumitur ab obitu Darij patris, anno periodi Iulianae 4309, vt iam indicauimus. Desinit vero in initium Achi Artaxerxis, eiusdem filij, anno 4352. Interuallum anni 43. Decessit ergo anno 44 imperij. Plutarchus illi attribuit annos imperij duos, &sexaginta: vitae, quatuor &nonaginta. Puto quia reliquos 19 supra 43 regnauerit cum patre. Sic Ctesias Darium Nothum, in cuius filij aula fuit, ait imperasse annos 35. Sed intelligendum eos qui sunt supra nouendecim, cum patre communicasse. De emendat. temporum lib. V.