Latin
ANNVS SELEVCIDARVM CHALDAICVS
Scaliger, De emendatione temporum 229
Unproofread scanNot analysed yet
ANNVS SELEVCIDARVM CHALDAICVS. Vanquam Seleucus Babylone recuperata diadema sibi imposuit, anno primo Olympiadis 117, periodi Iulianae 4402: tamen anno vertente caepit annus primus Chaldaeorum Macedonicus, nescio quare, nisi fuerit propter cyclum Calippicum, cuius annus primus congruit quartodecimo Dionysiano. Inter initium periodi Calippicae, &primum annum Chaldaicum interest cyclus solidus enneadecaetericus. Caput anni Chaldaici conuenit neomeniae Elul Iudaici vt plurimum. Idque propter epocham aequinoctij factum. Quod ex Ptolemaeo colligimus. Autor libri primi Machabaeorum semper vtitur anno Seleucidarum Iudaico a Nisan. Autor vero alterius libri Machabaeorum vtitur Chaldaico. Cum enim primus liber Machabaeorum scribat Antiochum Epiphanem decessisse anno Graecorum 149, autor libri secundi, cap. 13 ait Antiochum illius filium cognomine Eupatorem anno 149 Iudaeos obsedisse. Atqui inter obitum Antiochi Epiphanis, &obsidionem Hierosolymorum annum interijcit Iosephus, &liber primus Machabaeorum, cum vterque scribat anno 150 Hierosolyma ab Eupatore obsessa. Praeterea epistola Antiochi Eupatoris scripta post excessum Epiphanis habet annum 148 ex mense Xanthico apud autorem secundi libri Machab. cap. XI. Epistola vero Lysiae ibidem data post illam Eupatoris habet eundem annum 148 ex mense Dioscuro. Ergo cum annus 149 Antiochenis conficeretur, tunc annus 148 Chaldaeis currebat. Caeterum miror libro primo Machab. Antiochi decessum conferri in annum 149, cum epistola Antiochi Eupatoris data sit ex Xanthico mense anni 148. Atqui Iudaice annus Seleucidarum incipit a Nisan &Artemisio, qui sequitur Xanthicum. Nam apud Ptolemaeum Artemisius est Aprilis, Xanthicus Martius. Sed postea mensis primus Seleucidarum non a Septembri caepit, &Gorpiaeo, sed ab Hyperberetaeo Octobris. Itaque hoc modo Xanthicus fuit Aprilis, &Nisan Iudaicus. Quod semper inde obseruatum. DE INITIO PTOLEMAEI PHILADELPHI. Vicquid historici de prioribus Ptolemaeis scripserunt, id coniectura potius quadam, quam πληροφορίᾳ, vt verbum Apostolicum vsurpem, Meducti fecerunt. Ptolemaeo Lagi, qui primus imperium Aegypti condidit, &posteritati suae cognomen Ptolemaeorum haereditarium reliquit, annos 40 attribuunt. bene sane: si quidem statim a morte Alexandri imperare caeperit. Sin autem a morte Alexandri interuallum aliquod dandum praelijs, &euentibus belli, quae inter proceres exercitus Macedonici intercesserunt, non statim a morte Alexandri imperium arripuisse illi videbuntur, saltem vt nomine regio digni fuerint. Quicquid est, non constat omnino de illorum temporibus, à quibus, &per quae regnarunt. Saltem Ptolemaei Philadelphi initium constat nobis ex obseruationibus Dionysij Mathematici, anno Nabonassari 463currente, periodi Iulianae 4429. Cuius epochae meminit etiam lesus Filius Sirach, vt suo loco demonstratum est.