Latin
DE INITIO PHILOMETORIS
Scaliger, De emendatione temporum 230
Unproofread scanNot analysed yet
DE INITIO PHILOMETORIS. PVD Ptolemaeum obseruatur defectio Lunae septimo anno Philometoris, Nabonassari 574, Phamenoth 27, vltima Aprilis, cyclo Lunae 18, feria sexta, cyclo Solis quarto. Ergo initium Philometoris incurrit in annum Nabonassari 568, periodi Iulianae 4533. DE ENCAENIIS MACHABAEI. Emplum expiatum est 25 Casseu anni 148 Seleucidarum Iudaici, anni 149 Seleucidarum Alexandrei. Nam anni Seleucidarum, quibus vtitur autor primi libri Machabaeorum habent initium à Nisan Iudaico, quod iam a nobis declaratum. Fuit igitur annus ille secundum Iudaeos 148, secundum Antiochenos 149, cyclo Lunae nono Dionysiano, &consequenter periodi Iudaicae 3597. Tisri illius anni, 1. 22. 112, feria secunda propter μικτὴν ὑπέρβατον, Lunarem &politicam, 21 Septembris, cyclo Solis XIIII. Annus embolimaeus abundans. Casseu 20 Nouembris, feria vi. 25 Casseu, 14 Decembris feria secunda: in qua prima templi expiati ἐγκανια celebrata. Iudaei vocant natm, hoc est, ἐγκαὶνια: item nin3 nρτια, λυχροκαίαν. Iosephus etiam vocat φῶτα. ἐς ἐκείνου, inquit, μέχρι δεῦρο τὴν ἐορτὴν ἄγομεν, καλουντες ἀὐτὴν φῶτα, ἐκ τοῦ πὰρ ἐλπίδας, ἅμαι, ταύτὴν ἡ μὲν φανεῖναι τὴν ἐξουσιαν, τὴν προσηγορίαν θέμενοι ἐορτῆ. Atqui nos scimus per illos dies octo, tot lucernas ab illis accendi, vt nusquam alias plures. vnde nomen φείτα. Hoc tempus congruit anno periodi Iulianae 4550. DE INITIO SIMONIS IVDAEO RVM ETHNARCHAE. *VDAEI aeram contractuum, quam a Tisri putabant in publicis tantum &legitimis actibus, tum primum desiuerunt, cum Simon Hyrcanus summum iniuit sacerdotium Hierosolymis, anno Seleucidarum Iudaico 170, à Nisan. Tunc enim primum caeptum in actibus legitimis subscribi non, vt antea, anno Graecorum illo, aut illo: sed, Anno illo Hyrcani Iudaeorum Ethnarchae, Pont. Max. Autor liber primus Machabaeorum, ac post illum losephus. Tamen verus annus aerae Simonis incipit anno Seleucidarum Iudaico 171, postquam Simon Hyrcanus graue iugum seruitutis e ceruicibus Iudaeorum depulit, deiecto ex arce Sionis Macedonum praesidio, 23die mensis Ijar, anno periodi Iudaicae 3619. cuius Tisri 6. 18. 601. feria septima. ὑπέρDe emendat. temporum lib. V. ἀπέρβατος μικτὴ, Octobris 18, cyclo Solis octauo. Nisan 1. 22. 1039. ὑπρβατος διπλῆ. Primum transferenda propter Lunam in secundam feriam. ex secunda feria in tertiam πολιτικῶς propter Badu. 13Aprilis, feria3, cyclo Solis 9. Ergo 23 Ijar 4 Iunij, feria vi.