Latin
DE PRIMIS KALENDIS
Scaliger, De emendatione temporum 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIMIS KALENDIS ANNI IVLIANI. NNVS Iphiti 1014, inquit Censorinus, erat 283 eorum qui Iuliani voε cantur, a Kal. Ianuarijs, vnde anni à se constituti Caesar fecit principium. Porro annus idem Iphiti 1014 erat, vt ipsemet scribit, 986 Nabonassari. Proinde Kal. Ianuarij Iuliani inciderunt in annum Nabonassari currentem 703. Cuius neomenia Thoth fuit iTIi Septembris, feria vi. Kal. Ian. ergo inciderunt in τριακάδα χοιάκ, feria sexta. Itaque a meridie Nabonassari ad primas Kalendas Iulianas anni sunt Aegyptiaci 72. dies 120. Cyclus Solis erat 21. Litera Dominicalis duplex CB. Cyclus Lunae 14. Nouilunium, vel potius interlunium ipsis Kal. Ianuarij. Annus periodi Iulianae 4669 incipiens, Iphiti 731, semisse exacto, hoc est Olympiadis 183 tertius. periodi Iudaicae 3715. Casseu 27. annus 285 Calippicus, nimirum 57 periodi quartae, ποσειδεῶνος δευτέρᾳ φθίνοντος, hoc est 28 Posideonis mensis caui, quae in pleno esset 29. DE ANNO INDORVM. VI in Indiam classe penetrarunt, &eorum tractuum situm, prouincias, instituta, &eiusmodi alia in literas retulerunt, huius partis quae ad temporum notitiam petinet, nullam, aut exiguam vmbram quandam descripserunt, quale quod supra retulimus ab eis traditum, Indorum omnium annum ad Lunares menses descriptum esse, caetera autem omiserunt, vnde eorum anni epocha, aut methodus instituitur. item vtrum eorum annus per ἐννεαδεκαετηρίδας procedat, an solutus sit omni embolismo, qualis Hegirae Arabicus. Quanuis autem adeo tenuia in illorum scriptis huius cognitionis vestigia relicta sunt, tamen nullo labore verum a nobis erutum est. Indi enim omnes soluto anno non periodico vtuntur, vt Arabes. Nicolaus Contius Venetus in itinerario suo scribit aeram, vt ipse loquitur, Indorum vt plurimum ab Octauio Caesare deduci: &quo anno haec icribebat, qui erat 1400 Christi Dionysianus, eum fuisse dicit secundum Indos 1490. Sane anno 1400 Dionysiano caepit annus Hegirae 803, Augusti XXTI, feria prima. Differentia Hegirae &annorum Indicorum 687. qui anni Lunares cum octo syzygijs, quae a fine Decembris anni praeteriti ad Augustum Vij mensem fluxerunt, conficiunt annos Iulianos absolutos 666. Annus primus Hegirae est 622 currens Dionysianus. Aufer annos 621 praeteritos ab annis 666. Relinquuntur anni 45. quae est differentia primi lanuarij Iuliani, &lanuarij Dionysiani. Ergo Indi non ab Octauio Caesare, sed a Iulio Caesare epocham suam ordiuntur. Fuit enim primus lanuarius Iulianus merus Lunaris. φασις enim incidit in noctem, quae secuta est ipsas Kalendas. A qua neomenia instituunt annos suos Indi soluto ordine embolismorum.