Latin
DE INITIO PHILOMETORIS
Scaliger, De emendatione temporum 231
Unproofread scanNot analysed yet
Hac die solennis cultus indictus ob depulsum iugum seruitutis, &deiectum Macedonum praesidium. Autor lib. primus Machab. cap. XIII. commate 52. ab eo tempore vsque ad excidium Hierosolymorum sub Tito, mensis Ijar fuit primus aerae Iudaicae. Hinc Iosephus ait Hierosolyma a Pompeio capta tertio mense ἐν νησείᾳ, cum tamen Tamuz intelligat. Alibi Adar vndecimum mensem vocat, &Tebeth nonum, ita vt Ijar sit princeps mensium. Neque vitium aut mendum est in illis locis Iosephi, vt frustra suspicantur viri docti. Est enim caput anni Hyrcani &eius aerae. Annus deB pulsi praesidij Macedonum est periodi Iulianae 4573.