Latin
DE ANNO CALECVTENSIVM
Scaliger, De emendatione temporum 256
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea XV annus Tiberij Iudaicus intelligitur, non Romanus. Nunquam enim annos regum, imperatorum, &monarcharum aliter Iudaeos putasse, quam a Nisan, aut Ijar, supra docuimus. Puerorum caedes a Macrobio non longe ab Antipatri caede collocata est. Scribit enim puerulos iussu Herodis interfectos, in ijsque Antipatrum Herodis filium. Sed fallitur, si putat filium Antipatrum tanquam infantem inter illos occisum, cum is in aetate virili iussu patris interfectus sit, quinque diebus ante obitum ipsius Herodis. Magi vero in oppido Bethlehem puerum IESVM adorarunt. Quod si in oppido Bethlehem, ergo intra purificationem. Nam Iosephus, &Maria illuc venerant, vt cum alijs gentilibus stirpis Dauidicae nomina profiterentur. Interim oppressit eam partitudo, vt in diuersorio pepererit. Iam vero lex praecipit, puerperam manere in sanguine suo, hoc est, iustos dies τῆν λοχείων obseruare, &publico abstinere. Itaque puerperae nefas hinc ante discedere, quam iustos dies obierit. Alioqui quid faceret in diuersorio mulier aduena? Venerunt igitur intra purificationem. Cui sententiae subscribit etiam Aur. Augustinus, vir longe castigatioris iudicij, quam Eusebius. Itaque hoc declaratur illis: ποῦ ἔστιν ὁ τεπεὶς βασιλεὺς τῆν Ἰουδαίων; Recenter enim natum puerum his indicatur. Neque minus illa declarant: τοῦ δὲ Ἰησοδγεννηθέντος ἐν Βηθλεὲμ τῆς lουδαίας, ἐν ἡ μέραις Ἠρώδου τοῦ βασιλέως, ἰδοὺ μάγοι ἀπὸ δύατολῶν παρεγένοντοείς Ἰεροσόλυμα. Disertissime sub ipsum tempus nati Christi aduenisse scribit: idque circa finem purificationis: cuius iustis operata Virgo comparuit Deo in templo, &puerum obtulit. Interea diuinitus monita aufugit in Aegyptum: Chaldaei vero in Persidem. Summa disputationis nostrae: Christum natum anno Herodis tricesimo septimo, a Nisan, siue Ijar Iudaico, vt Iosephus putat. Iphiti 775, qui erat tertius Olympiadis centesimae nonagesimae quartae, quae est quarta periodi, cyclo Lunae 19, Solis octauo. Nabonassari 747: eorum vero, quibus Iulianis nomen est, quadragesimo quarto: anno correctae intercalationis Bisexti septimo. Proinde neque sex annis ante natalem Christi, neque quinque post, Bisextum fuit. Anno Actiacae victoriae vicesimo septimo. Anno Seleucidarum Alexandreo trecentesimo vndecimo. Anno periodi Iulianae 4712, Iudaicae 3759. anno vltimo hebdomadis quartae Iubilei tricesimi. Anno Exodi 1495. Quare falsus est annorum Christi vulgarium a Dionysio conditorum epilogismus. Corrigendus itaque. DE VERO ANNO ET DIE