Latin
PASSIONIS DOMINICAE
Scaliger, De emendatione temporum 256-2
Unproofread scanNot analysed yet
PASSIONIS DOMINICAE. ,IC labor, vt diximus, duabus quaestionibus attributus est. quarum altera pertinet ad tempus nati &passi Christi: altera ad Hebdomadas Danielis. Prior &ipsa in duo fastigia discessit. Nam prima parte disputatum est nobis tempus natalis Dominici. Istius vero, quod reliquum est, duas partes fecimus. Primum quot annos praedicauerit: deinde quo De emendat. temporum lib. VI. A quo anno, qua die passus sit. Quae controuersia neque minore contentione, quam illa de natali eius, agitata est, neque dum exploratior a veteribus illis tradita. De annis igitur τῆς πολιτείας &functionis Messiae prius agamus.