Latin
277.1 to 277.4
Scaliger, De emendatione temporum 277.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nomen compositum ex I, 24. 7. Raro ex quatuor, vt, τ93277179 Merodachenpad, qui Μαρδοκέμ παδὸς Ptolemaeo, ex 3, 20, 15, 23. Vides etiam literas inter se comutare, Letzar, Retzar, Netzar. Sic Nabu, &Labu: vt qui Labunitus vocatur Herodoto, is sit Nabunidus Beroso, ex I, 19. Haec omnia nomina simplicia fere sunt Deorum propria. Sic Bel, &Belti, 16, 11, sunt nomina Deorum vtriusque sexus. Megasthenes: οτε Βῆλος ἐμὸς πρόγονος, οὕτε βασίλεια Βῆλπις. Tamen apud Danielem Bῆλτις est Deus non Dea, cap. iiii. Daniel, cuius nomen Belti-schatzar iuxta nomen Dei mei. Est enim Belti-schatzar compositum ex I1, 8. Bηλos autem proprium est Chaldaeorum, ne forte confundas cum Belo Tyriorum. Nam is est hyz Baal, non Bel. vnde Carthaginenses coloni Tyriorum nomina sua ita frequenter terminant yaan Hannibaal, nva nnn, Hasdrubaal. Aduertendum igitur, nominibus imperatorum Babyloniae, &Satraparum vt plurimum praeponi nomen Nebo, vt Nebu-cad-netzar, Nebo-nassar, Nabo-nit, Nabo-pul-letzar, Nabu-zar-adan. Nunc nomina eorum, qui post Nabuchodonosorum regnarunt, vt ex fide Berosi, &Megasthenis ea habemus, discutienda sunt. Hewilmero-dach, nomen compositum ex 13, 3, 20, sine vllo dubio is fuit filius Nabuchodonosori, vt est apud Ieremiam, &secundum Regum, in finè. Quo interfecto insessor regni ex parricidio parti vocatur Νηριιλιπνορόορος. apud Eusebium Νηριλλιαάρης. Eadem est compositio, sed diuersa inflexione Graeca, vn737 ex 10, 7. Nergel nomen Idoli, secundo Regum XVII, 30. Huius filius apud Iosephum λαβοροσοάρδοχος scribi debet, non λαβοροσοάρχοδος. Quanquam vtrunque potuit verum esse: 7708N77127, ex I, 7, 20. aut τ975N7127, ex I, 7, 24. Iste erat filius Neriglissaris, &Nitocridis filiae Nabuchodonosori. Nam falso Herodotus scribit vltimum Regem Labynithum esse Labynithi magni filium, cum Labynithus vltimus fuerit aduena. Nam Labynithum magnum pro Nabuchodonosoro accipiendum esse apud Herodotum testis defectio illa Solaris, quam praedixerat Thales, quae incidit in tempus praelij, quod cum Lydis &Medis commissum fuit. Nam post eam defectionem Solis vtrosque populos a Labynitho Babyloniorum Rege reconciliatos esse scribit idem Herodotus. Atqui eclipsis illa incidit in annum Nabuchodonosori XXVI. Ergo Labynithus ille, qui Lydos cum Medis reconciliauit, est Nabuchodonosor.