Latin
277.5 to 277.6
Scaliger, De emendatione temporum 277.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igi tur Laborosardach, vt ex Beroso, &Megasthene constat, sit nepos Nabuchodonosori ex filia Nitocride, equidem satis mirari non possum eos, qui difficile concoquunt, eundem fuisse Laborosardach cum Balsatzare. At nomen non conuenit. Neque nomen Bel adan cum Nabonassaro conuenit, cum tamen constet vnum eundemque regem fuisse. Quid? Daniel non Baltazar dicitur: non eius aequales alijs nominibus, quam Hebraicis dicti? Non Sasbatzar est Zerubabel? Ita etiam scito, omnes reges Babyloniae ad imperium accedentes nomen mutare solitos. Hinc fit, vt adhuc Reges vocentur priuato nomine. Bel-adan est priuatum nomen. Postquam ad imperium accessit, Nabonassar vocatus. Quod vero Berosus puerum vocet Laborosardachum: quod item eius regno nouem tantum menses attribuit, id interpretatione adiuuandum. Puerum vocat, qui admodum erat adolescens. Testis iuuenilis &pene puerilis petulantia illa, qua vsus est in vasis templi profanandis. Quod si adeo puer erat, quare ob κακοήθειαν interfectus sit, non video. Nam quorum mores in pueritia damnamus, ij adulti saepe ad bonam frugem perueniunt. Neque vero caussae est, cur eius κακοήθεια in illa aetate adeo timenda fuerit.