Latin
283.1 to 283.4
Scaliger, De emendatione temporum 283.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero id negari potest. Sed &firmiore argumento probabimus. Sanbelletes Samaritanus vir gratia &opibus pollens Nehemiam Hierosolymorum moenia reficientem omni ope interpellare conatus est. Nehemiae i1II. Is Sanbelletes secutus est castra Alexandri, eique Gazam oppugnanti cum auxiliari manu militum suppetias venit, ac paulo post mortem obijt antequam Gazam expugnaret Alexander, anno Olympiadis 112 primo. Historia extat apud Iosephum. Ecce Nehemiae aequalis Sanbelletes Alexandrum Macedonem vidit. Darius igitur ille, sub quo laduas summo sacerdotio functus est, non est alius ab illo, quem Alexander vicit. Tertium argumentum adijciam, quo pertinaciae ipsi os obtundatur. Sanbelletes filiam suam nomine Nicaso in matrimonium dedit Manassae fratri laduae Pontificis Max. autore Iosepho, lib. XI. Quod cum videret Nehemias, Manassen e Republica Hebraeorum expulit, καὶ ἀποσυναγωγὸν ἐποίησε. Nehemiae cap. vlt. 28. Quidam, inquit, ex filijs Ioiadae filij Eliasibi Pont. Max. erat gener Sanbelletis Oronitae, quem ego a me remoui. Iadua vero erat filius lohannis, lohannes loiadae. Is erat illi nepos ex filio lohanne. Quare ex his luce clarius est, Nehemiam ad tempora Alexandri Magni peruenisse. Ideo Darius ille, cuius vltimo loco meminit, est Darius Codomannus, qui ab Alexandro ad Gaugamela victus postea a Besso praetore interfectus est. Iam tenemus vltimum Regem Persarum. Primus, quod nemo dubitat, est Cyrus. Qui postea reges in Perside regnarint, omnes ordine a Graecis bona fide recensentur. Videndum, an etiam illi ex sacris Biblijs elici possint. Danielis xI, anno Cyri vltimo, qui erat tertius captae Babylonis, Angelus ita Danielem alloquitur: τυν τυνῃι γιγτται ὅγργ ὗιτὸν ὗνγρῳ πύτῳ τιν 30 1173: Postquam tres reges steterint in Perside, quartus immensam vim diuitiarum coget supra omnes. Particula τiν significat vpo, id est POST, vt Hebraeorum Critici notant: cui particulae saepius praeponitur seruile Beth, τίνῃ: Sed tunc opus non esset Participio υιτὸν. Quartum Regem a Cyro dicit ditissimum &potentissimum fore. Adijcit deinde: Postquam opes suas stabiliuerit, hoc est, postquam regni habenis admotus fuerit, suscitabit omnes contra regnum Graeciae. Locus per se satis illustris ad Xerxen digito indicandum. Xerxes igitur est quartus a Cyro: &Daniel eosdem cum Graecis Reges Persidis ponit, Cyrum, Cambysen, Darium Histaspis, Xerxen. qui sunt quatuor reges. &quartus Xerxes est is, quem Daniel innuit ingenti opum vi Graeciam solicitaturum. Qui deinceps imperarunt, sunt hi: Artoxerxes ὁ μακρόχειρ, Darius ὁ νοθος, Artaxerxes ὁ μνημων. Darius enim Nothus stipatus est duobus Artaxerxis, Longimano, &Memore.