Latin
DE HEBDOMADIBVS DANIELIS
Scaliger, De emendatione temporum 283.5
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur ex sacris libris probauero Darium quendam successisse Artaxerxae, Dario item Artaxerxam alterum: dubium nullum relinquetur, quin medius Darius sit is, qui Nothus dictus est, quod ex pellice natus esset: Artaxerxa autem eum praecedens sit is, qui μακρόχειρ dictus sit: Artaxerxa vero alter, is, qui μνήμων cognominatus est. Quo concesso, sequitur rursus, vt qui praecessit Artaxerxem, is sit Xerxes ille, celeberrimus hostis Graeciae. Legimus itaque apud Esdram cap. quarto, commate sexto: Regnante Oxyare, initio regni eiusdem, accusationem instituerunt in eos, qui Iudaeam, &Hierosolyma habitabant. Regnante vero Artaxerxe, Mithridates, Tabeel, &alij populares factiones scripserunt Regi Artaxerxae. Vide reliqua.