Latin
DE HEBDOMADIBVS DANIELIS
Scaliger, De emendatione temporum 288
Unproofread scanNot analysed yet
Finis, bellum Iudaicum, &initium βδε λύγματος ἐρημσεως. Nunc quomodo μερικως illud tribuat, vide. Ab edicto Darij ad Hierosolymorum plateas, &vicos directos, &absolutum opus aedificiorum, annos statuit 49. Iam Hierosolyma instaurauit Nehemias anno vicesimo Artaxerxis Memoris, neque prius inde pedem extulit, quam omnia exaedificata essent. Itaque directis plateis vrbis, &vicis exaedificatis, atque omnibus rebus compositis reuersus est in Persidem, anno Artaxerxis altero &tricesimo. Nehemiae capite V, 14. XIII, 6. Post secundum annum Darij relinquuntur 17 anni ad initium Artaxerxis Memoris. Quibus adijce 32 annos. Summa, anni 49, interuallum ab edicto ad plateas directas. Annus periodi Iulianae 4340 haud dubie est tricesimus secundus Artaxerxis Memoris. Deductis 49, remanet annus periodi 4291: quem secundum Darij esse constat. Sane 18 anni, absoluti post secundum Darij Nothi, item 31 absoluti Artaxerxis Memoris consummant annos 49 absolutos. Quod alij de Templo augurantur ex Iohannis cap. IT, prorsus hac vera &recta interpretatione eluditur. Deinde Propheta aliam epocham statuit Christi in C terfecti: a cuius morte retro putat Hebdomadas LxIi, annos nimirum 434. Annus Passionis Dominicae est 4747Periodi. 434 anni retro putati terminantur anno periodi 4314. qui est quintus Artaxerxis. Ergo quinto Artaxerxis Memoris Edictum iterum a Rege emissum, cum quo, anno vertente postea Esdras cum reliquijs exulum Hierosolyma profectus est. Nam ab eo edicto ad profectionem Esdrae annus solidus interest, quo interuallo opus fuit Esdrae ad reliquias Iudaeorum per Babyloniam, Mediam, ac Persidem sparsas colligendas. Postremo Septimanam vnam adijcit, cuius partem praedicationi Messiae, &,vt ipse loquitur, magnificando foederi Euangelio attribuit, parte bello Iudaico patrando. non quod eadem hebdomade &Christus praedicarit, &bellum Iudaicum gestum sit: sed quia vtriusque euentus interuallum annos septem consummat: nempe quatuor annos cum dimidio a baptismo Messiae ad Passionem eius: biennium cum dimidio ab initio xii Neronis ad bellum Iudaicum patratum. Neque enim continuat ista Daniel, vt neque 49 cum 434. Diuersa enim capita haec interualla habent: ab edicto scilicet Darij ad initium belli Iudaici putat annos 490. ab eodem edicto ad discessum Nehemiae annos 49. ab edicto Artaxerxis ad Christi caedem, annos 434. a baptismo Christi ad eius passionem, item ab initio duodecimi Neronis, ad initium anni secundi Vespasiani, annos septem, diuulsos tempore, coniunctos numero hebdomadico. VNA SEPTIMANA MAGNIFICABIT FOEDVS CVM MVLTIS, DIMIDIVM VERO EIVSDEM SEPTIMANAE ABROGABIT SACRIFICIVM, ET OBLATIONEM. Articulus enim praepositus Septimanae viavn manifesto indicat eandem esse septimanam. De emendat. temporum lib. VI. A nam. Itaque Graece melius: μία ἐβδομὰς μεγάλυνε διαθήκὴν σὴν οοῖς πολλοῖς, ἡμισυ δὲ τῆς ἐβδομάδὸς κατα παύσει θυσίαν καὶ σπρσσφορὰν. Manifesto eadem Hebdomas data est &praedicando Euangelio ante passionem, &bello Iudaico patrando. Quae interpretatio verissima est: cuius ignoratio interpretibus imposuit. adeo vt vnam septimanam cum semisse intelligant contra Grammaticos canonas ipsos.