Latin
289.1 to 289.4
Scaliger, De emendatione temporum 289.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Viderint ergo, qui has Septimanas claudunt natali Dominico, aut Passione, aut expugnatione Hierosolymorum sub Pompeio, aut initio Herodis. Haec enim omnia praeterquam quod per se falsa sunt, etiam ex falsis epochis, ®um commentitiorum initijs pendent. Dimidium autem Septimanae pertinet ad praedicationem Messiae, quod nemo ignorat. Praedicatio autem non a Baptismo incipit, quod hactenus omnibus persuasum fuit, sed a vinculis lohannis Baptistae. Matthaeus iiii, ἀκούσας δὲ ὁ Ἰησοδς ὅτι Ἰωάννης παρεδοθη &c. mox: ἀποτότε ἥρξατο Ἰησοδς κηρύσσειν. Clarius Marcus: μετὰ δὲ κ παραδεθῆναι Ἰωάννὴν, ἢ λθεν ὁ Ἰησοὸς εἰς τὴν Ἰαλιλαίαν, κηρύσσων τὸ ευαγέλιον τῆς βασιλείας τοῦ θοῦ. A Baptismo ad Resurrectionem, anni quatuor absoluti cum semisse. A vinculis Iohannis, &praedicatione ad Resurrectionem, anni tres cum semisse. quod ex ijs quae de carcere Iohannis diximus manifestissimum esse possit. Male hactenus tempus praedicationis a Baptismo definitum. Fertilissima est seges huius disputationis, primum confutandis eorum opinionibus, qui aliter scripserunt, tum verbis Danielis declarandis. Quae omnia ijs, qui &meliore ingenio sunt, &quibus plus otij suppetit, disputanda relinquimus. Duo nobis obijci possunt, quae temporibus Darij Nothi congruere non videntur. Primum locus ex secundo Haggaei Prophetae. Quis inter vos superstes, qui vidit domum hanc in maiestate sua priore? Quid vero vos eam videtis nunc? An non, si cum ea comparetur, tanquam nihil in oculis vestris? Nam ab excidio templi &casu Sedekiae, ad annum secundum Darij Nothi, quo haec Propheta scribebat, fluxerunt anni 178. quod excedit interuallum vel maximum vitae humanae. Sed non ex his sequitur vllum tunc superstitem fuisse, qui domum priorem viderit: sed proinde accipiendum, quasi diceret: O si quis vestrum prioris domus gloriam vidisset, eam cum ista comparans, quam nihili hanc faceret. Simile in Euangelio: ἧς ἔσται ἐς ὕμων ἄνσθραπος, ὃς ἐξει πρόβατον ἐν, καὶ ἐὰν ἐμπέση τοῦ ττοῖς σάββασιν εἰς βόθυνον, οὐγὶ κρατήσει αὐτῆς καὶ ἐγερᾷ; Hoc est, si cuiuspiam inter vos ouis in fossam ceciderit. Plena est eiusmodi Scriptura. Alter locus, qui obijci potest ex Zachariae cap.