Latin
289.5 to 289.6
Scaliger, De emendatione temporum 289.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
primò, commate 12, tantum abest, vt contra nos faciat, vt vel sine illo nostra stare non possint. Scribit igitur Propheta anno secundo Darij Nothi: Domine Deus exercituum, quousque non miseraberis Hierosolyma, &vrbes Iuda, quibus iratus es iam hic agitur annus septuagesimus? Annos sepeuaginta dicit, qui ad sexaginta sex tantum peruenerant. Itaque quasi corrigens se, vt ita loquar quanuis improprie in propheta, tamen quasi interpretans cap. Vii, 5: anno quarto Darij scribens ait: Quomodo vos plangebatis in quinto &septimo mensibus ab hinc annos septuaginta? Septuaginta annos nunc numerat, cum ante biennium totidem numeraret. Quis sanus dixerit hos septuaginta annos ad solutionem captiuitatis pertinere, de quibus Hieremias praedixerat? Nam illi septuaginta Hieremiae terminantur Edicto Cyri, vt iam ex illis, quae à nobis disputata sunt, constat. Ab eo edicto ad quartum annum Darij Nothi permultos annos fluxisse, &plures, quam vt intra eos illi ab Hieremia praedicti contineantur, quis negare audeat? Locus est illustris. Darius filius Hystaspis expeditionem in Aegyptios rebelles parans, anno 34 imperij sui filium suum Xerxem Regem declarauit, autore Herodoto.