Latin
CATHOLICA TEMPORVM
Scaliger, De emendatione temporum 290-2
Unproofread scanNot analysed yet
CATHOLICA TEMPORVM. XPOSITIS interuallis temporum, nihil agimus, nisi coagulum quoddam fiat non solum illarum epocharum, sed etiam temporum ciuilium, quibus nationes aut antiquitus vsae sunt, aut etiam hodie vtuntur. Vt enim cum anno nostro Iuliano conueniant, vix aliter fit, quam cum ingenti logistices taedio. Adde iacturam temporis, &erroris periculum, nisi idem toties totiesque repetendo ratiocinijs consulatur. Scripsimus igitur Tabulam nobilissimis epochis congruentem, quarum index &titulus est primus annus cycli Iudaici, qui proxime Olympiadem primam praecessit. Nam in eum annum incurrit primae Olympiadis initium. Itaque huius Tabulae epocha est annus primus Iphiti: vt alia omnia interualla ex illis tanquam ex catena quadam apta pendeant. Vinculum vero omnium est periodus Iuliana. Cuius anni completi, &in vltima Decembris Iuliani desinentes ostendunt differentiam reliquorum annorum in epochis illis. Primum igitur Tabulae exemplum subijciemus. Cui vsum &methodum postea annectemus. TABVAnni Hegirae. Anni dies horae scrup Anni Tropici Neuruz Gelali. Anni dies horae scrup. De emendat. temporum lib. VI.