Latin
CATHOLICA TEMPORVM
Scaliger, De emendatione temporum 294
Unproofread scanNot analysed yet
A de quantitate anni Iuliani aut Aegyptiaci detracti relinquunt 48 dies anni praeteriti desinentis 987. Quod si in anno Christi 1582 absoluto velim annum Hegirae inuestigare, inspicio differentiam, quae est inter annos completos Christi 1582, &1580. Itaque duo anni Iuliani ex Tabula annorum expansorum dant duos annos Arabicos cum diebus 21. hor. 17. scr. 672. quae addo ad numeros anno 1580 Christi congruentes 987. dies 318. 20. 166. Confiunt anni Arabici 989 completi, &resident anni sequentis dies 340. hor. 13. 938. Sed horae &scrup. negliguntur non aliam ob caussam, quam quod Arabes illa contemnunt, neque eorum rationem habent, vt Iudaei. Quare 25 dies residui, detractis 318, vt ratio quidem nouilunij postulabat, pertinebant ad annum 989 desinentem: sed ratiocinium cycli Arabici triacontaeterici postulat, vt 25 lanuarij sit neomenia Muharam. Itaque deprehensis diebus anni praeteriti residuis semper adhibe aequationem feriarum ex doctrina τριακονταε τηρίδος Arabicae, vt libro secundo docuimus. Proponatur igitur index quidam, &epocha annorum Iulianae periodi, aut Christi absolutorum. Vt, exempli gratiâ, anno Christi 1566, volo scire quotus annus Nabonassari currat, &vnde eius Toth ordiendus. Quaero in Tabula annorum Christi Dionysianorum, 1566. Quem annum non reperio. Sed numero proxime minori 1542 de annis 1566 propositis detracto, relinquuntur anni Iuliani 24. qui in Tabula annorum expansorum sub Titulo annorum Aegyptiacorum dant annos aequabiles 24. dies 6. hor. o. Qui numerus additus ad annos Nabonassari illis Christi 1542 respondentes, nempe ad 2290. 151. 12, conficiunt annos Nabonassari 2314 absolutos cum diebus praeterea 157anni currentis 2315. hoc est menses absolutos quinque Aegyptiacos, &septem de mense Mechir. Aufer igitur dies residuos 157 a quantitate anni Iuliani 365. Remanent 208: qui desinunt in 27 Iulij. Itaque vltima dies ἐπαγομένων 2315 Nabonassari congruit vicesimae septimae Iulij. Sequens vero dies competit neomeniae Toth anni 2315, feria prima, cyclo Solis septimo. Adde 3anno proposito Nabonassari 2335. Abijce omnes septenarios. Remanet character anni feria prima. Haec Tabula in infinitum porrigi potest tam transuersa, quam prorsa, hoc est, in latitudinem, &longitudinem. In latitudinem, si augeatur numero epocharum: vt, si Calippicae periodi, item aera Hispanica, &caeterae denique epochae adijciantur. In longitudinem autem, vel deorsum: vt si anni collecti contractiores sint: veluti si pro 38 collectis, 19 tantum continuentur. Hoc enim modo porrectior fit Tabula. Vel sursum: vt si ab antiquioribus epochis caput Tabulae ducatur: vt ab Exodo, a Diluuio, a conditu rerum, ab Ilij excidio, &Troianis temporibus. Haec procliuius erit studiosis imitari, quam nobis indicare. Quod si quis caput epochae, quod hic expressum non sit, eruere velit, is annos absolutos de periodo Iuliana, aut antiquiore epocha deducat. Relinquetur initium epochae propositae in annis periodi Iulianae, aut antiquioris epochae. Exemplum. Primus numerus annorum Iphiti sunt anni 37 absoluti, respondentes anno periodi Iulianae 3975. Deductis 37de 3975, relinquitur verus annus primae Olympiadis Iphiteae 3938 in periodo Iuliana. Idem in alijs facere potes. Deductis scilicet annis absolutis de annis epochae antiquioris remanebit semper caput epochae quaesitae. Quid pluribus Tabulae vtilitates tibi commendo? Nulla maior copia, nullum commodius instrumentum apparatui temporum, &materiae Chronologicae excogitari potuit.