Latin
TABELLA POSTERIORIS
Scaliger, De emendatione temporum 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aufer numerum collectum Anni propositi ex diebus 58, ita vt scrupulos ex 1080, horas ex 24, ferias ex 7, vel, si non potes, ex 14, dies ex 58 auferas. Reperies dies Septembris 30. feriam 6. 8. 875. quod erat propositum. Nam verum est Nouilunium fuisse 6. 8. 875. quod quidem pertinebat ad 29 Septembris. Sed translatione Politica traductum in 30 Septembris, propter ADV. Itaque cyclum Solis Iulianum 8 e regione annorum collectorum 5244, item 14e regione 97 iunge simul. Habes cyclum Iulianum Solis in anno proposito, 22. Quare cum translatio fieri debeat in feriam septimam, manifestum est, 30 Septebris incidisse in eam feriam, cum eius character sit G. Sed raro fallit dies mensis in hac methodo. Vt nouilunium anni antecedentis, quod fuit 1. 23. 1079, &conueniebat in nonam Octobris, sed astronomice translatum in decimam: nouilunium, inquam, illud colligitur 17. 5. 0. 1. Quod de 58 diebus detractum relinquit dies 40. feriam primam. 23. 1079. Itaque quanuis translatio facienda fuit, tamen iam inuenitur facta in epilogismo. Nam detractis diebus 30 Septembris de 40, remanet decima Septembris in feria secunda. Tutius tamen examen feriae adhibere per cyclum Iulianum. Vt anno5 361 nouilunium erit 6. 10. 186, feria septima, cyclo Solis 14, in 19 Septembris. Ex Tabula colligitur 37. 7. 13. 894. Detracti ex 58. relinquunt Septembris 20. 6. 10. 186. Sed aduertendum hoc accidisse, quia feriae octo detrahuntur ex 14, quae sunt bis septem. Itaque 39 dies sunt detrahendi ex 58. &sic relinquuntur 19 Septembris. Item tutius ex 57 non ex 58 nouilunia abijcere. Porro cyclum Lunae in margine Tabulae notauimus in annis expansis. Nam in collectis opus non fuit, cum omnes anni collecti pertineant ad cyclum 19. Huius Tabulae conditus &vsus elegantissimus est, vt periti facile animaduertere possunt. Sed videndum semper, vt aequatio adhibeatur per examen cycli Iuliani. Quod si Nisan habere voles, additis epactis vi mensium, si annus est communis, aut VTi, si embolimaeus, abijciendus erit collectus numerus ex 53. Quare eo nomine Tabellam mensium magnae Tabulae subiecimus. Ad scienDe emendat. temporum lib. VII. Ad sciendum Tekupham) Non repetam, quae alibi probauimus de antiqui anni Hebraici capite, id scilicet in autumno fuisse, sed a Mose in vernum tempus traductum. Id etiam diserte testatur Iosephus de Diluuio ita loquens: συνόβη δὲ τοῦτο τὶ πάθος κατὰ τὸς ἐξακοσιοστὸν ἔτος ἥ δη Νώχουτῆς Σρχῆς, ἐν μὴνι δευτέρῳ, Δίῳ καὰ ἀπὸ Μακεδόνων λεγομένῳ, Μάρσούανη δὲ ἀσὸ Ἐβράρων. οὕτω γὰρ Αἰγύπτιοι ἥσὸν διατεταχότες.