Latin
310.1 to 310.4
Scaliger, De emendatione temporum 310.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Μούσης δὲ τὸν Νισὸν, ὅς ὅστι Σ ανθικὸς, μὴνα πρῶτον ἐπὶ ταῖς ἐορτῶς ὤρισεν, κατὰ τοῦτον ἐξ, Λἰγύπτου τονς Εβράὶοις προαγαγῶν. ταὰ δὲ ἀὐτεὶ καὶ πρὸς ἀπάσας τὰς εἰς τῆς θεῖον τιμὰς ἥρχεν. ἐπὶ μέντοιγε ὤναὶ καὶ πράσις, καὶ τὴν διρὴν διοίκησιν τὸν πρῶτον κόσμον διεφύλαξε. Quod ait ὤναὶ καὶ πράσις, intellige contractus empti, locati. quod ex eiusmodi contractibus res redibant ad priorem dominum mense Tabernaculorum, anno Sabbatico, &lobel. Vetus Paraphrastes Chaldaicus primo Regum viII. 2, ita scribit de mense ETHANIM, qui incurrebat in Tisri Iudaicum: Nn7a : TNVIQV NIITI NIN IVƆI NNDNII7N3 I ipoDy7. In mense, qui antiquitus dicebatur primus, nunc autem est septimus. Cum igitur caput anni traductum est in aequinoctium Veris, primus annus cycli cadebat in XV Aprilis, in litera G, vt iam diximus. Propterea Rabbi Samuel vetustissimus scholae Iudaicae Criticus ibi primam Tekupham statuit. Conditores vero periodi Iudaicae altius Tekupham repetiuerunt, annis 2264ante Exodum. Nam primum Nisan cycli statuunt in 22 Aprilis, quia paulo ante aequinoctium confectum erat in meridie 21 Aprilis: sexta hora post, ineunte nocte fuit φάσις Iudaica. Itaque hic potius debebat esse Tekupha Nisan. Sed Rabbinus ille non male censuit ab eo tempore repetendam Tekupham Nisan, quo Nisan caepit esse primus mensium. Quia vero primus annus cycli fixus est in epocha aequinoctij, aequinoctium autem ad Solis, non ad Lunae rationes pertineat, propterea Iudaei quatuor tempora anni aequaliter tribuenda esse censuerunt, &annum Iulianum in quadrantes aequales partiti vnicuique dies 91. horas 7° attribuerunt. Atque eos quadrantes ninijn vocarunt, hoc est Σπὰς, conuersiones, &,vt vulgus Astronomorum loquitur, reuolutiones. Haec enim est vis eius verbi. Proprie ngipi dicitur exitus anni, Exodi xxxiiii, 22. Quod enim ibi vocat npipn, id supra cap. XXIII. 16 vocat navn nex, exitum anni. Sed exitus quatuor anni temporum ita vocarunt posteriores Iudaei. Quas Tekuphas tanta religione hactenus obseruarunt, vt res in superstitionem abierit, veluti semper illius gentis ingenia in huiusmodi procliuia fuerunt. Putant enim per illos quadrantes exactissimum ingressum Solis in Signa denotari.