Latin
310.5 to 310.8
Scaliger, De emendatione temporum 310.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero in illis quatuor temporibus notum est mutationes fieri, vnicuique Tekuphae στοιχεῖον suum attribuunt: puta Tekuphae mensis Tebeth, quae est brumalis, in XIIII Ianuarij AQVAM attribuunt: Tekuphae Nisan vernae in XV Aprilis AEREM: Tekuphae Tamuz Solstitiali in XV Iulij IGNEM: Tekuphae Tisri autumnali TERRAM, in xiIII Octobris. Atque ex horum quatuor elementorum excessu, interitum mundo minantur. Verbi gratia, ex solstitialis Tekuphae excessu fore, vt mundus exignescat, &fatalis illa Philosophorum ἐκπύρωσις eueniat. Contra ex brumalis Tekuphae excessu, vt iterum Mundus exaquescat, &κατακλυσυν generali pereat. ac mille talium nugarum. Quia vero propter easdem rationes omnino persuasum habent ei periculum ὕδιροδ imminere, qui in eo momento, quo Tekupha Tebeth sit, aliquid biberit, aut καύσωνος &ardentissimi morbi, qui in Tekupha Tamuz ad ignem accesserit: propterea superstitiosissima curiositate articulum ipsum Tekupharum obseruant, ne forte imprudentes in malum immedicabile incidant. Vide commentarium Rabbi Seadia Gaon in Sepher letzira, capite quinto. Itaque eorum hominum superstitionem magni beneficij loco deputemus licet, quae rem antiquissimam nobis conseruauit. Quidam Iudaei Tekuphas Samuelis Mosaicas abiecerunt, idque iam ab antiquis temporibus. Ex quibus quidam ita de Tekuphis scribunt: I1D ip DiDI ngiDVD iiin D3DrOI VI DIV9 II7Vn nInin nzVj nzu 79a ninaphnI 11 11732 D7p DIDI nVa IJOD npIpH TON TI V7AN Dip DrDI nVaVa: nap ngiph rquin npapr 7ρr) Tn 7AIDIN Dip orDI nVaVa: non npiph vion: Hoc est: Tekuphoth singulis annis perpetuo reuoluuntur, ac redeunt in orbem. Quarum signum 8, 7, 6, 7. Hoc est: Octo dies ante lanuarium est CπὴTEBETH. Septem dies ante Aprilem semper Trope NISAN. Sex dies ante Iulium est semper Trope TAMVZ. Septem dies ante Octobrem est semper Trope TISRI. Haec illi de Tekuphis, quae sunt proprie Tropae Iulianae. Quicquid tamen delirant illi, veritas incolumis hactenus fabulis inuoluta ad nos peruenit. Sed sciendum Iudaeos omnes Orientis, &maximam partem Europaeorum non alias Tekuphas agnoscere praeter Mosaicas Samuelis. Quarum hanc methodum docet Computus in praesenti Canone: Collige epactas cyclorum omnium, &annorum, qui praeterierunt. A quibus abijce semper 12. 20. 204. Item abijce 29. 12. 793, vbi summa excedet modum mensis Lunaris.