Latin
LATERCVLVM MAIVSCVLVM
Scaliger, De emendatione temporum 312-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si occurreret maior numerus cycli Lunaris, percurrendi essent numeri omnes Laterculi, donec omnem numerum annorum erogasses. Puta, si esset XVII annus cycli, toties iterandi essent numeri Laterculi a sinistra in dextram iterum atque iterum ab ea Tekupha, quam quaereres, donec incideres in 17, qui in Tekupha Tisri esset XV in angulo τῆν προσιλίδος secundae versus secundi. Illi secundum doctrinam propositam adijceres 17, annum scilicet cycli currentis. Abiectis 30, remanerent dies duo. Atque ita pronunciares secundam diem Tisri incurrere in Tekupham. Quod si Tekupham Tebeth, aut aliorum mensium inuestigarem, numeros ab ea Tekupha, quam quaero, percurrerem iterando Laterculum, donec omnes numeros annorum cycli propositorum consummassem. Sed quia haec methodus fallit vno die, aut ad summum biduo, confero me ad laterculum maiusculum. Et quia quaero Texupham Tisri, incipio a Tisri numerare annos cycli Solaris propositos: qui cum sint 21, tandiu numeros a Tisri percurro, donec in secundam προσελίδα vltimi versus peruenio, in qua litera G indicat feriam Tisri esse VIi, vt illa litera septima est ab A. Cum autem Tisri caeperit feria septima, necesse est XV eiusdem mensis esse Texupham. quod indicauerat iam Laterculus minusculus. Contra hoc eodem anno volo scire Tekupham Nisan. percurro 21 anno cycli Solaris in Laterculo maiore a Tekupha Nisan. Consisto in A, quae est prima litera versus sexti. A vero denotat primam feriam. Itaque aio prima feria Texupham Nisan caepisse hoc anno. Ignoro tamen diem. Confero me ad Laterculum minusculum. Numero 2 annos cycli Lunaris à numero primo Tekuphae Nisan. Conquiesco in 18. Addo 2 annos ipsius cycli currentis. fiunt 20. Secundum hanc doctrinam 20 Nisan conficeretur Tekupha. Sed cum Nisan caeperit feria prima, necessario 22 Nisan debetur Tekuphae. Itaque Laterculus minusculus indicat diem, aut saltem terminum diei. Maiusculus vero Laterculus δύαμερτήτως indicabit feriam, De emendat. temporum lib. VII. riam, quae errorem Laterculi minusculi emendabit. Si autem vis scire tempus Tekuphae 22 Nisan, quae modo a nobis indicata est, in ipsa columna prima, in cuius versu primo inuenisti literam A, frons Tabulae habet literas P. N. hoc est, Partem noctis. Significat igitur ante mediam noctem caepisse. Cum autem Tekupha Nisan ante mediam noctem incipiens semper conficiatur principio noctis, intelligis PN, accipiendum esse principium noctis in Tekupna Nisan.