Latin
LATERCVLVM MAIVSCVLVM
Scaliger, De emendatione temporum 313
Unproofread scanNot analysed yet
Quod infra Canon GAT docebit. Quanquam haec doctrina Iudaeis magis, qua nobis, necessaria, tamen ego, qui Iudaicum Computum hominibus nostris publicare statuissem, hanc praecipuam eius doctrinae partem omittere non debui. Accipe Aeram minorem) Aera minor est numerus infra millenarium, qui dicitur ono Hebraeis terminatione Syriaca, siue Chaldaica, cum Hebraice sit υ79. Est proprie κέρμα, κόλλυβος. Latini vocant AERA numero plurali: vt apud Varronem, &alios, qui dicunt aera summae, pro particulari summa. Sed nitore Latinae linguae obsolescente AERAM singulari numero inferioris vetustatis homines vocant, vt Nonius Marcellus, Isidorus, Faustus Episcopus, alij. Arabibus quoque que significat κερμάτιον, &quod Latine Varro dixit AERA, numero plurali. Sed &Arabes illud suum pro numero minuto accipiunt. Itaque &Latini, &Hebraei, &Arabes particularem numerum infra millenarium, omnem quoque numerum eodem verbo appellant. Abijce ab ea) Diuisa aera Iudaica per 28 relinquit annum cycli Solaris Iudaici. Hic alia methodus docetur per diuisionem minoris aerae, quae longe breuior est. Abijcere ab aera minore iubet 200. Puta, aera minor huius anni Iudaici est 341. Abiectis 200 relinquuntur 141. Adijce 20. Abiectis 28 remanent 21. Ergo hic annus currens Iudaicus est cycli Solaris Iudaici vnus &vicesimus. Sane diuisio vniuersae aerae Iudaicae longe commodior est. Sed quia vulgo Iudaei annos periodi suae, quos vocant annos mundi, per piop oqum diuidunt, propterea aerae minoris methodus praescribitur. Adijce XX) Haec 20 καθολικὰ, quae adijci praecipit Canon, Hebraei Computatores vocant τί7 υ3V, onus magnum. Scito autem hanc diuisionem minoris aerae, hoc est methodum cycli Solaris per aeram minorem, caepisse anno periodi Iudaicae 5200 ante hos 141 annos. Cyclus Solis erat 20. Ergo abiecto millenario, &200, hoc est 5200, reliquum auctum 20 numero &per 28 diuisum dabit cyclum Solisludaicum. Anno autem 6o00 locum amplius non habebit. Sed merus est stupor Iudaicus, per tot diuerticula rem quaerere, ad quam publica via licebat peruenire. Nam additis 16 ad aeram minorem, abiectis 28, relinquitur annus cycli Iudaici Solaris. Porro memineris hunc cyclum semper incipere Nanjprao, vt recte Iudaei annotant, hoc est, a Nisan sequente. Nam aera Iudaicae periodi incipit ab autumno. Cyclus vero Solis a Nisan sequente. Itaque ratiocinia Lunae toto semestri spatio Solaria anteuertunt. Dies vero, qui intercalatur quarto quoque anno Solari, locum habet inter quartamdecimam, &quintamdecimam Aprilis. Aeram Iudaicam per 4 diuide. Si remanet vnitas, antecedentis anni exitus habuit bisextum. Vt hoc anno 5341, abiectis quadrantibus remanet annus primus post bisexti celebrationem. Nam anno superiore Tekupha caepit feria sexta, Aprilis XIIII. Hoc anno feria prima, Aprilis XV. Ergo annus 5340 habuit dies absolutos 366. Quotus numerus cycli minoris) Hic quoque Canon est germanus illius superioris.