Latin
34.1 to 34.4
Scaliger, De emendatione temporum 34.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De emendat. temporum lib. I. nus periodi Atticae ille fuerit. In Tabella siue Laterculo Periodorum, video, an praecise illum numerum reperiam. Cum praecise non inueniatur, accipio proxime minorem 380. quo a 440 abiecto reliquuntur anni 64 in periodo Attica. Fuit igitur annus ille 64 periodi Atticae. quae periodus pertinet ad 456 numerum sequentem Laterculi, cum sit numerus proxime minor abiectus, vt iam vidisti. E regione illius numeri 456 habes primum 17, deinde 1. Prior numerus notat cyclum Solis Atticorum. Adde igitur 17 ad annos praeteritos nempe 63. abijce 28. relinquitur cyclus Solis illius anni 64 vicesimus quartus. In linea cycli Solis annus XXIIII habet literam Dominicalem C in anno Romano. Itaque dico eo anno literam Dominicalem fuisse C. Alter numerus notat characterem illius periodi. qui character cum sit vnitas, indicat periodum caepisse feria prima. Habuit enim cyclum Solis Atticum 17, vt vides e latere numeri 456. In linea cycli annus 17 habet characterem feriae primae E. Porro 19 lanuarij, in qua die statuitur Neomenia Gamelionis primi in periodo, habet literam E in anno Romano. Caepit igitur feria prima. Volo scire feriam propositi anni 64 in neomenia Gameiionis. Addo characterem periodi, vnitatem scilicet, characteri anni 64, nempe 3. Ita aio 4 feriam fuisse neomeniam Gamelionis 64. quae cum incurrat in diem lanuarij sextam, quae habet F, manifesto ostendit, id, quod diximus iam, certum esse, hoc est, literam Dominicalem illius anni fuisse C, à qua F est quarta. Iam volo scire, quota feria caepit Boedromion. Accipio characterem anni, nempe 4. &appono characteri Boedromionis 2, in laterculo characterismi mensium. Ita Boedromion caepit feria sexta, litera E, Septembris TIT. Volo scire feriam sequentis mensis, nempe Pyanepsionis. Annus fuit ἐξαιρέσιματος, vt habes in Tabula. est enim quartus Tetraeteridis. Accipio igitur characterem secundae lineae laterculi e regione Pyanepsionis nempe 3. Caepit igitur Pyanepsion feria VII, litera B, Octobris II. Si annus fuisset δισεξαιρεσιματος, character tertiae lineae accipiendus erat. Praeterea in linea cycli Solaris apposuimus characterem Bisexti Attici, hoc est Solstitij. Nam cum eius sedes proprie sit in quarta Iulij, litera C: tamen propter quadrantem diei omissum ascendit ad B, donec quarto anno, accessione Bisexti reuertatur in natales suos. Haec methodus homini perito satis erat.