Latin
34.5 to 34.8
Scaliger, De emendatione temporum 34.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tamen πρόχειροι κανόνες non solum a rudioribus, sed etiam a doctioribus aliquando gratiam ineunt, non committam, quin vtrisque a nobis satisfiat. Itaque Tabulam subiecimus, qua omnes omnium mensium neomeniae per annos periodi Atticae in anno Iuliano designentur. Ita nihil erit, quod ad perfectionem huius methodi desideretur. Haec Tabula mensium in anno Iuliano in gratiam eoLinea Dies colrum a nobis condita est, qui logistices taedium ferre mensium lecti. Iulian. non possent. Proponatur igitur idem exemplum anni Iphiti 446. Diximus eum fuisse annum periodi 64. VoIan. lo scire, in quam diem anni Iuliani incurrat neomenia Feb. Boedromionis. E regione anni 64 sub titulo βοηδρομιαννος Mar. habes 246. Quaere in linea mensium Iulianorum, an is Apr. numerus praecise inueniatur. Quia non inuenitur, auMai. Iun. fero proxime minorem 243, qui pertinet ad Augustum, Iul. a proposito numero 246. Remanet dies; Septembris. Aug. Ergo Neomenia Boedromionis fuit 3 Septembris. Fuit Sept. autem ἐξαιρεσιμαῖος. Est enim quartus Tetraeteridis. Oct. Nou. Quare secunda Boedromionis dicta est τρίτη ἰσταμόου. &Dec. XIX dicta est εἰκὰς. Dies vero ciuilis Atticorum incipit à nocte. Itaque si 3 nox Septembris fuit νουμινία βοηδρομιδνος, sanè 4 nox fuit τρίτη ἰσταμένου propter ἐξαίρεσιν, &consequenter 21 nox fuit εἰκὰς, qua Lunam defecisse Plutarchus scribit, cum eam defectionem sideris comparat cum tempore mysteriorum. Illud vero celeberrimum deliquium xxi nocte Septembris contigisse docet Abacus Astronomicus, vt in libro Epocharum indicamus. Rursus Eusebius scribit Ilion captum annis 406, aut 405 ante initium annorum Iphiti, siue Olympiadis primae. Ephorus vero scribit annum illum habuisse πριττὰς ἡμέρας viginti, ac praeterea θαργηλιωνος ὁγδδη φθίνονος Ilion ipsum captum, XVIi diebus ante Solstitium. Anni Attici, vt iam docuimus, deducti ab Olympiadibus, biennio minuuntur, quia fingimus anno tertio Iuliano, in quo caepit tertius Olympiadis primae, periodum Atticam caepisse. Hac ratione periodus Olympica desinit in 74 anno periodi Atticae. Ita 76 Olympicae periodi est 74 Atticae, &necessario 406 anni Iphitearum periodorum, sunt 404 Atticarum. Aufer omnia 76a404. Relinquuntur anni 24 periodi Atticae desinentis. qui deducti de integra Iphiti periodo relinquunt quinquagesimum &secundum annum periodi Olympicae, qui est quinquagesimus Atticae. Consule Tabulam neomeniarum Gamelionis. E regione 50 anni habes neomeniam Gamelionis 26 lanuarij, περιττας ἡμέρας viginti, vt plane voluit Ephorus.