Latin
342.1 to 342.4
Scaliger, De emendatione temporum 342.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si annus primus Diocletiani erat tertius indictionis, consequens est, vt annis Diocletiani duo ad methodum Indictionis addantur. Ib. D Pagomen) ἐπαγόμεναι ἡμέραι corrupte PAGOMEN ab illis vocantur. Id etiam testatur Franciscus Aluarez Sacerdos inclyti Regis Emanuelis in suo Itinerario Aethiopico. Eorum, inquit, anni initium ex a. XXIX Augusti, die Decollationis Iohannis. Annus est duodenum mensium: mensis tricenum dierum. Anno exacto superant dies V, quos vocant PAGOMEN: qui anno embolimaeo fiunt sex reliqui de ratione anni. In quo nobiscum sentiunt. Haec ille. Intercalant igitur 180 diebus ante nos. Tantum enim interuallum est a 29 Augusti ad 24 Februarij. Quare intra illos dies non conuenit eis de celebritate solennium cum illis, qui anno Iuliano vtuntur, Latinis, Graecis, &Antiochenis. Ipsis enim natalis Dominicus incidet in feriam puta primam, illis vero in septimam. Sic omnis cultus &solennitas anticipat inter illos die vno, donec remedio bisexti noster cum illorum anno redit in gratiam. Hoc est, quod notat Beda, mutationem feriarum fieri in Menologio Aegyptiaco propter intercalationem alienis sedibus factam. Pag. 331, A Annum Euangelistarum) A Bisexto ad Bisextum quatuor anni interiecti singulorum Euangelistarum nominibus appellantur. Primum vocant dies Matthaei, secundum dies Marci, tertium dies Lucae, quartum dies Iohannis. Sed caute haec animaduertenda. Nam proprie primus annus bisexti est is, qui bisexto confecto incipit. quartus, is, in cuius calce 24 horae intercalantur, &habet dies 366. Aliter hic fit. Nam is annus, quem dicunt primum Diocletiani, inibat secundus bisexti. Antecedens enim annus caepit feria V, primus post bisextum. Quare annus primus Diocletiani, cum sit Matthaeo cognominis, non est tamen primus bisexti, vt Matthaeus primus Euangelistarum. Diuide annum 235 proxime initurum per 4. Relinquuntur tria. Itaque annus 235 erit annus Lucae. Anno 1583 inibit annus 236, qui ex diuisione quaternarij nihil relinquit. Erit igitur annus Iohannis Euangelistae. Sic Aethiopes Romanenses scribebant anno 1548, In diebus lohannis Euangelistae. Fuit enim manifesto annus ille bisextilis. Quare hoc anno 234 currente quod ilis subsignatur, id in hunc modum ita ponitur: Datum Hierosolymis vicesima Mascaram, anno gratiae 234, diebus Marci. hoc est anno secundo.