Latin
342.5 to 342.6
Scaliger, De emendatione temporum 342.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pag. 333, A. Introitum ieiunij) Introitum ieiunij etiam Graeci vocant τὴν παρείσβασιν τῆν νηστειῶν: Syri Νροῦ ἐνῳ, &Nριχ *ν: Armenij Artzibutzia, hoc est κὰ πρεδρόμια. quia hoc ieiunium praeit illi austerissimo Quadragesimae. Sed Graecis, Latinis, Armenijs, Syris vnus, idemque ieiunij introitus est, nempe Quinquagesima, quam Graeci τὴν κυριακὴν τῆς ὀρθοδοξίας vocant, item τὴν ἐβδομάδα τυροφάγον: qua scilicet ieiunia sua auspicantur, καὶ ταὶ ἡ μέρας ἀποκρεωσίμοις. ita tamen, vt interea ouis, caseo, &butyro abstineant. vnde &Ruteni, Moscouitae, atque aliae nationes, quae sacra Graecoritu, sed sermone Slauonico obeunt, eadem vi verbi MASLNA, hoc est βουτυροφάγον ἐβδομάδα vocant. Aethiopica vero Ecclesia, quia nunquam Dominica ieiunare solet, a Sexagesima init ieiunia De emendat. temporum lib. VII. A ieiunia sua, diebus decem ante Carnispriuium Romanum, vt Dominicas exceptas compenset. Franciscus Aluarez: Ieiunium religiosissime obseruant, auspicantes illud feria secunda proxima post Sexagesimam, hoc est diebus X ante Carnispriuium nostrum. Vide reliqua. Nam vetus institutum est, καὶ κυριακαὶ ἀὐηστεύτοις τελεῖν. Epiphanius: καὶ δὲ κυριακαὶ ἀπάσας τρυφερὰς ἡγεῖται ἡ ἀγία αὕτη καθολικὴ ἐκκλησια, καὶ συνάξεις ἀφʼ ἕωθεν ἐπιτελε, οὐνησεύει.