Latin
RVM PASCHALIVM
Scaliger, De emendatione temporum 343
Unproofread scanNot analysed yet
Item: καὶ δὲ κυριακαὶ οὐδʼ ὅλως οὐδʼ ἐν αὐτῇ τεσαρακοστῇ (νηστεουσι.) Hoc apprime obseruant Aethiopes. Nam synaxes celebrant matutinis horis, omnibus Dominicis. Sed tempore ieiuniorum, per totum diem inedia confecti, Sole occaso ad Synaxes se conferunt, quibus operati deinde cibum sumunt. Has συνάξεις ἀπὸ ἐνάτης ὡρας celebrari testis idem Epiphanius, imitatione scilicet τῆς ἐνάτης Iudaicae, à qua πρσσευχὶ vespertina, &sacrificium incipiebat. Ib. C In priore Sabbato) Prius Sabbatum, est septima feria, quam etiam Sabbatum Iudaeorum vocant. Alterum Sabbatum est feria prima, quam Sabbatum Christi appellant: vel, vt est in eorum idiomate, Sanbathe Christos, &,Sanbath Zachristos. Ib. XXII adijcito) Proxima Sexagesima est in XXX Tybi. Eiusdem mensis minimum Matque XIIII. A quo ad XXX diem, interuallum est, dies XVI. Hic est minimus regularis Canonis, quando litera Dominicalis est D. Tunc enim Matque xisi est in B, sexta feria. Longissima sexagesima V Magabith, siue Phamenoth. Longissimum Matque Iachathith XIII. Interuallum, dies XXII. quod accidit, cum litera Dominicalis est D. Tunc enim Matque xii est in C. Ib. D In Parasceue) Parasceuen vertunt aτῇ, vesperam, verbo Hebraico. Syri eadem notione NUD). Arabes nynz, Giumah, συδαξις, collecta. Ib. XVII adde. Pascha) nop Graeci enunciant φασῆ: &verbum Hierosolymitanum κρρρ, πάαα. Quod idem est. Sed veteres Computatores distinguunt. φασῆ illis dicitur Iudaicum καὶ νόμιμον πάᾳα. Πάρα autem est τῆς ἀἱαστάσιμον, καὶ τὸ χριστιανόν. Quam distinctionem Aethiopes quoque admittunt, apud quos γρO, Phesicha, est Pascha Dominicum. nup, Phaschi, est πάχα ἰουδαίκον. Haec rarissime confundunt. Semel memini me legere τpp, pro Iudaico, Iohannis XIII. Fortasse &alibi poterit semel &iterum animaduerti. Oscitanter numeros perscripsit librarius non hic solum, sed etiam alias passim. Ait Canon, X ad Matque adponenda, vt nanciscaris Pascha Christianum. Longissimum interuallum Pascha Iudaici, &Pascha Christiani, dies VTI. Iunge cum X regularibus. Confiunt XVII. Si, inquit, Matque inciderit in Sabbatum, XVTI addenda, vt Pascha nanciscaris. Quae ratio falsissima est. Qui enim has Eclogas descripsit, feriam b pro feria T posuit. Hinc vnius diei labe, totius Hebdomadis partes collapsae sunt. Anno proximo 235, erit cyclus vi. Matque ergo 24 Mascaram. Plinthion vnitas, quae apposita regulari vnico Mascaram dat characterem neomeniae Mascaram, siue Phasa 8 menoth, feriam secundam. Ergo 24 Mascaram erit feria quarta vel dies Mercurij. Consule laterculum hoc. in linea feriarum emendatarum feriae T respondent Regulares vndecim. quos appone 24 Mascaram. Abiectis 30, resinquitur dies quinta Pharmuti, siue Tiqmith, in qua Pascha Christianum erit, sine vllo dubio, XXXI Martij. Ib. D Ieiunium Iudaeorum) leiunium Iudaeorum vocat Ecclesia Aethiopica A τὴν πρὸ τῆς ἐορτῆς οὖ πάρα, vt Iohannes loquitur cap. XIIi.