Latin
346.1 to 346.4
Scaliger, De emendatione temporum 346.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ascensio Graecis dicitur ἡ πέμπτη τῆς ἀναλήψεως, Syris jnpτ phο, Sulloke dmoran, ἀνάληις κυρια κi. Numeri in sequentibus, &hic sunt deprauati. Sed vitia sunt ὀφθαλμόφανη. Ideo facile tolli possunt. Ib. Matque vsque ieiunium) Haec verba parenthesi circunscripta sunt. Sunt enim aliena hoc loco. Vnde irrepserint, nescio. Ib. D Ingeniculationem) 7n Aethiopes γονυπέτειανvocant, à vebo no ingeniculare. In Ecclesia Antiochena dicitur N297 nio, hoc est γονυθεσία, Arabibus Christianis na0, vt est in Euangelijs meis Arabicis. Vetustissimus hic mos Ecclesiae, de geniculis, vt Tertullianus loquitur, adorare, praeterquam die Dominico, &tota Quinquagesima, hoc est a Pascha ad Pentecosten. Epiphanius in sermone Catholico: καὶ δι ὅλου κ τοῦ ἔτοις ἡ νησεία φυλάττεται ἐν τῇ αὐτῇ ἀγίᾳ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ, βημὶ δὲ τετράδι, καὶ προταββάτῳ, ἑως ὡρας ἐνάτης, διχα μόνης τῆς πεντηκοστῆς ὅλης τν πεντήκεντα ἡ μερῶν, ἐν ἄς οὗτε γονυκλισίαι γίνονται, οὕτε νηστεία σπροσέτακται. Germanus Episcopus Constantinopolitanus: τῆς μὴ κλίνειν γόνυ τῇ ἀναστασίμῳ ἡμέρα τῆς ἄγίας κυριάκης, ση μαὶνει τήν τῆς καταπτώσεως ἡ μῶν ἀνόρθωσιν γενομένην διὰ τῆς τριημέρου τοῦ χριστοὸ ἀὐαστάσεως. τῆὸς δὲ μέχρι τῆς πεντηκεστῆς μὴ κλίνειν γόνυ, ἔστι ταὶ ἐπτὰ ἡμέρας μετὰ τῆς ἄγιον πὰχα ἐπτο. πλουμένας κράτεν τῇ διακαινισίμῳ. Ambrosius Sermone LXI: Scire debet sanctitas vestra, Fratres, hanc sanctam Pentecostes diem qua ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum numero sit nobis iugis &continuata festiuitas, ita vt omni hoc tempore neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus: sed sicut Dominica solemus facere, erecti &feriati resurrectionem Domini celebramus. Tertullianus de Corona: Die dominico ieiunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. Eadem immunitate a die Paschae ad Pentecosten vsque gaudemus. Hieronymus: Die Dominico, &per omnem Pentecosten nec de geniculis adorare, &ieiunium soluere, multaque, quae scripta non sunt, rationabilis sibi obseruatio vindicauit. Ex his apparet, olim post solennia Pentecostes, hoc est feria iisi, statim ἀναστάσιμον adorationem desini, γονυκλισίαν autem in totum annum repeti solitam. Hodie Aethiopes semper stantes non de geniculis collectae intersunt.