Latin
346.5 to 346.6
Scaliger, De emendatione temporum 346.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Prolixum autem est eorum Qdasè, hoc est λετουργία: Ideo patibula, siue adminicula lignea quamplurima in vestibulo aedium sacrarum destitui solita, quibus innitantur, dum σύναξις peragitur, scribit Fr. Aluarez. Sed die Pentecostes ingeniculant, vt &Syri faciunt ritus prisci quadam delibatione. Ecclesia vero Romana die cerei Paschalis hoc obseruat. Ib. D Niniue) Pascha est Canon omnium mobilium solennium: quorum primum in Aethiopico Computo est Dominica proxima ante Septuagesimam Romanae Ecclesiae: quam Graeca vocat τριόδιον, à tribus cantibus. Eam Dominicam Aethiopes, Syri, &Coptitae Niniue vocant. Nam Syris dicitur NI)) NDIX Tzaumo niniuoio: vel NDIVa, hoc est λιτενεαι. Nam exemplo Niniuitici iustitij introductae sunt. Veteres enim triduum solebant excipere angarijs, quas Niniuiticas vocabant. Prudentius: Referre prisci stemma nunc ieiunij Libet, fideli proditum volumine. Vide De emendat. temporum lib. VII. Vide reliqua. Aperte enim illud institutum ex eo fonte, hoc est ex Niniuitis deriuat. Erat igitur, vt ex Prudentio colligimus, indictiuum, siue imperatiuum ieiunium. Aluarez: Sed vt plurimum Laici vtriusque sexus a Trinitate ad Aduentum ieiunant, quarta feria, &Sabbato omnium Hebdomadum.