Latin
394.1 to 394.5
Scaliger, De emendatione temporum 394.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
ORDINATIO HEMEROLOGII. DOMPVTI annalis doctrinam veteres in tres partes, vt alibi diximus, diuidebant. Prima est de cyclo Solari. Altera de cyclo Lunari. Tertia de ratione temporum. Primae parti tribuitur character hebdomadicus e regione dierum mensis positus: item Regulares dierum. Secundae parti respondent epactae Lunares. Tertia pars regnum obtinet, &maximum Hemerologij locum sibi vindicat. Pertinet enim ad comparationem anni caelestis cum Iuliano, Aegyptiaco, Hierosolymitano, Arabico, &alijs. quo nomine dies collecti anni caelestis cum diebus collectis anni Iuliani appositi sunt. Sequitur deinde gradus Solis, ad maiorem fidem ordinationis nostrae. Notato enim gradu Solis ex obseruatione Ptolemaei, Timocharidis, Hipparchi, Dionysij Mathematici, aliorum veterum, diem etiam mensis ei respondentem pariter notare possis, &fidem methodi nostrae periclitari. Postremo si quae sunt aliae obseruationes vetustissimae partim ex media historia, partim ex astronomicis fontibus haustae, eae omnes in secundam paginam coniectae sunt: in qua nihil nisi exploratum, &certissimis demonstrationibus confirmatum adduximus. Omnes enim coniecturas in hoc negotio reijcimus, &improbamus, hoc vnum curantes, vt in scriptis nostris nihil nobis sit antiquius fide, &si non ἀληθεῖς, vt saltem, quod de Hipparcho scribit Ptolemaeus, φιλαλήθις simus. Quod igitur primum ordine est, de eo primum, hoc est de cyclo Solis, agendum. DE CYCLO SOLIS ANNI CAELESTIS. YCLVS Solis est periodus, qua Bisexta cum ferijs Hebdomadis in orbem redeunt. In anno Iuliano id fit anno vicesimo octauo exacto: in caelesti, vt libro quarto disputatum est, post annum sexcentesimum quadragesimum octauum. eius exemplum eodem libro dedimus, initio ducto a certissima &antiquissima aequinoctij verni epocha, a prisca Hierosolymorum schola obseruati, quod competit vicesimae primae Aprilis in meridie, feria tertia. Sed nos propter methodum hebdomadis biennio caput periodi promouimus, vt a feria prima, &capite hebdomadis inciperet. Et quia indubitatum est illud aequinoctium, &omnium obseruationum ea est antiquissima, ab ea placuit rationes periodi nostae ducere, quae cyclum Solarem anni caelestis componit. Quemadmodum autem Iudaeorum epocham aequinoctialem amplectimur, ita etiam epocham annalem improbamus. deficit enim a conditu rerum cyclis integris Lunaribus decem.