Latin
394.6 to 394.7
Scaliger, De emendatione temporum 394.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem numerus annorum a Mose traditus cum annis Iudicum ®um Iuda continuatus, &cum Graecorum scriptorum &Ptolemaei rationibus collatus ad hunc annum Christi Dionysianum millesimum quingentesimum octagesimum secundum perductus constituat annos a conditu rerum quinquies mille quingentos triginta praeteritos, &hic idem annus sit quinquies millesimus quingentesimus tricesimus primus currens: non est dubium, quin primus annus a feria quarta Hexaemeri habuerit coniunctionem mediam luminarium, non solum ita scribente Mose, sed etiam Abaco astronomico exigente, Aprilis vicesima prima. φάσις vero incidit in vicesimam secundam, in quam etiam incurrit aequinoctium, De emendat. temporum lib. VIII. A eadem feria prima esset non in 21, sed in 20 Martij, cyclo Solis Iuliano 27. At anno sequente Dionysiano 327, periodi autem 388, neomenia primi mensis incurrit in feriam tertiam, propter bisextum caeleste, cyclo Solis Iuliano 28. Itaque ei feriae competit litera C, qui est character diei XXI Martij. Vides nihil referre, pridie, an neomenia mensis aequinoctium deprehendatur, modo bisexti celebratio aequinoctium restituat neomeniae.