Latin
DE EPACTIS CASTIGATIS
Scaliger, De emendatione temporum 424
Unproofread scanNot analysed yet
Sane hoc anno xXV Martij erit feria vi, in litera G, cum litera Dominicalis sit B. Quare epactae castigatae erunt VI, cum epactae vulgares repertae sint VII ex Tabella. Verus ergo terminus Paschalis Nicenus erit in VII Aprilis Niceni, XXVIII autem Martij Iuliani, feria V. In ratione igitur Paschatis semper castigatae epactae adhibendae in consilium cum neomenia Hierosolymitana, non autem epactae aequabiles. Memineris autem nos semper nouilunia, seu φάσεις à nocte antecedente incipere. quod iterum atque iterum propter rudiora ingenia, fortasse etiam propter sinistra iudicia, monendum fuit. Neque frustra dictum à nobis de differentia aequabilium &castigatarum epactarum, cum constet non semper excessus Solares esse vndenum dierum praecise. sunt enim denum, aliquando etiam duodenum. Quamobrem qui vndenas epactas ad nouiluniorum indicia assumunt, non raro προεμπτώσι, aliquando etiam μετεμπτώσι peccant. Quod si nolunt ingenue fateri, at saltem confessionem ab illis expresserit ridiculus ille saltus Lunae, quo hactenus vndenas epactas suas ruentes fulcire conantur. Quod si vnicum malum esset in saltu Lunae, aequo animo ferremus. Nunc cum eorum epactae aliquando citius, aliquando serius veras φάθεις indicent, quomodo hanc ἀτοπίαν excusauerint, equidem non video. Profecto ingenue fatebor quod sentio: infeliciter hactenus haec prouincia tentata est. quod non semel mirati sumus, &miramur quotidie