Latin
CASTIGATIO METHODI IVLIANAE
Scaliger, De emendatione temporum 424-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASTIGATIO METHODI IVLIANAE, GO annum Iulianum temporum ὅχημα vocare soleo. Nam absque eo foret, omnis notatio temporum iam obsoleuisset. Neque vero obscurum est, quam paruae futurae opes essent nostrae sine tanto praesidio, cum tam firmo munimento Chronologi nostri vixdum insistere possint. Sane ve tustas triumphos Caesaris aboleuit: Caesar hac anni forma de vetustate triumphauit. Quia igitur omnium temporum Canones ad illius examen exegimus, non committendum est, vt in hac etiam re studiosi operam nostiam, &diligentiam desiderent. Alioquin primum erga memoriam tanti viri ingrati sumus, deinde plenam emendationem temporum, quam promittimus, non praestamus. Anni Iuliani cyclus Solaris emendationem non admittit, siquidem Iulianus annus est. Itaque nullum Canonem illius cycli alium, quam communem &vulgatum a nobis expectare debes. Has partes tantum sibi vindicant Lunae ratiocinia, cuius epactae diem vnum anteuertunt in Xvi fere enneadecaëteridibus, vt intra duodecim cyclos eaedem epactae die anteuertuntur in anno Tropico. Primumigitur epactarum aequabilium Tabulam subijciemus, deinde A AA. illi castigatam methodum, vt in alijs fecimus, adiungemus.