Latin
METHODVS EPACTARVM CASTIGATARVM
Scaliger, De emendatione temporum 429
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqui anni expansi 59 habent epactas 18. 21. 360. neomeniam 2. 9. 880. Summa: Epactae 36. 6. 720. Neomenia 7. 0. 520. Deductis de illis 29. 12. 793: huic autem adiectis 1. 12. 793, prodit summa epactarum 6. 17. 1007. Nisan I. 13. 233. Proinde dico epactas huius anni Iuliani esse vi. quae φὰσ notant in 25 Martij, nocte, quae sequuta est 24 eiusdem mensis. Praeterea eadem neomenia contigit feria prima, vt docet methodus. quod &ipsum confirmat XXV mensis in litera G, cyclo Solis 23. Ratio huius varietatis patet. quod scilicet κτὰ πρσέμπτωσιν σιλήνης ascendit Adar ad mensem Februarium. Nos autem neomenias mensis Martij duntaxat inuestigamus. Itaque vno mense producendus est epilogismus neomeniae, vt a Februario ad Martium descendatur. Haec est vera methodus epactarum anni Iuliani non solum priscis, sed etiam nostris temporibus ignorata, quae multum proderit ijs, qui motus caelestes &caeteras eiusmodi rationes ad annum Iulianum exigunt. ENEX