Latin
METHODVS EPACTARVM CASTIGATARVM
Scaliger, De emendatione temporum 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS EPACTARVM CASTIGATARVM. ABVLAM epactarum castigatarum in annis expansis adiunximus priori. Hanc sequitur item Tabula annorum collectorum. Rursus apposita est neomenia mensis Hierosolymitani in annis expansis. Nam collecti anni petendi sunt ex Tabula, quam anno caelesti dicauimus. Porro contraria ratio est huius methodi ac in anno caelesti. In illo enim quoties ecbolimus mensis interuenit, omnino vetus mensis expungitur, cui proxime superior succedit. Expuncto enim mense Ijar, proxime superior Nisan in eius vacuum venit. Contrarium contingit in anno Iuliano. Post ἐκβολὴν mensis πρόσθεσις fit vnius neomeniae: &pro Adar venit Nisan. Quoties igitur epactae indigent expunctione, neomeniae Hierosolymitanae exigunt πρόσθεσιν vnius mensis. Exemplo rem illustrabo. Proponatur hic annus 5531. Numerus proxime minor 5472 dat epactas 17. 9. 360. neomeniam autem 4. 14. 720. quam inuenies in capite anni caelestis. AnDe emendat. temporum lib. VIII. EPACTAE NEOMENIA Hicrosolymitana. Anni collecti Anni collecti Anni expansi Anni expansi Summa Summa Adde Aufer Epactae Neomenia