Latin
52.4 to 52.5
Scaliger, De emendatione temporum 52.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
In quo sane fallitur, cum, vt diximus, ἀννεαετηρὶς dicta sit, quod nono anno ineunte rediret in orbem, non quod nouem annis constaret. Quod autem ait ocius Lunam reuerti, quam octaeteridis demonstrationes praescribant, id verum quidem esse ex illis, quae a nobis ante dicta sunt, perspicere potes. non tamen hoc intelligit Festus. Vult enim Lunam, vt reuertatur in caput periodi, maiore spatio, quam est illud Octaeteridis, opus habere, nempe nouendecim annorum. Hiberna manifesto intelligit hiemes, metaphora ab hibernis castrorum. Quia enim hiems, &bruma erat initium Octaeteridis Harpali, propterea hiemes pro annis accipit. Quin etiam infra Metonici anni Solstitium caput facit, vt istius brumam. Itaque in comparatione Octaeteridum in DiagramDe emendat. temporum lib. II. A grammate supra a nobis posito primae Octaeteridis caput statuimus in VTI lanuarij, quod erat nouilunium proximum brumae Atticae, cyclo Lunae XIX. Harpali autem fuisse Octaeterida, qua Atheniensium πρυτανεις ante Metonem vtebantur, facile mihi persuadet Auienus, praesertim cum dicat Harpali periodo decem annos Metonem adiecisse, vt suam ἐννεαετηρίδα componeret.