Latin
IOSEPHI SCALIGERI
Scaliger, De emendatione temporum 53
Unproofread scanNot analysed yet
quanquam illud de nouem annis Harpali falsum esse iam probauimus. Censorinum vero fugit ratio, qui de octaeteride ita scribit: Hunc quoque circuitum vere annum magnum esse pleraque Graecia existimauit: quod ex annis vertentibus solidis constaret, vt proprie in anno magno fieri parest. Nam dies sunt solidi vno minus centum, annique vertentes solidi octo. Nam hoc concesso annus Solaris erit dierum 366, horarum 3. Annus vero Lunaris erit dierum 355, horarum trium. cuiusmodi octo dant dies 2841. quibus adde tres menses τριακονθημέροις. Prodibunt dies 2931, modus Octaeteridis Censorinianae. Quare quomodo optimum scriptorem culpa liberemus, non facile video, nisi pro, vno minus Z, legamus vno minus XC. Et tunc erit Octaeteris dierum 2921. Sed non puto mendum esse potius in codice Censorini, quam in Censorini iudicio.