Latin
DE PERIODO CALIPPI ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 59
Unproofread scanNot analysed yet
DE PERIODO CALIPPI ATTICA. &Ntiquissima fuit fere apud omnes nationes opinio de modo anni Solaris, quod scilicet trecentis sexaginta quinque diebus cum quadrante explicaretur. nequis forte putet nostrum annum non solum a C. Iulio Caesare publicatum, sed etiam excogitatum esse. Is eam anni formam, quam omnes sciebant quidem, sed qua hactenus nemo vtebatur, indixit. Ita vt vsum eius edicto Caesaris, scientiam autem antiquorum traditioni debeamus. Hinc nonnulli veterum prodidere, Olympiadem illius diei gratia institutam, qui quarto quoque anno vertente intercalabatur. Nam cum annum dierum tantum 360 haberent, singulorum bienniorum exitu alternis X, &XI dies intercalabant, vt annus ad principia sua rediret. Et biennium Tetraetericis sacris, quadriennium Olympicis claudebant. Atque hoc tandiu obtinuit, donec Tetraeteridum principia in nouilunia conferrentur, quomodo libro proximo disputauimus. Nam antiquiorem esse anni Solaris cognitionem apud Graecos, quam putauit Strabo, facile conuincit Romanorum consuetudo, qui propter quadrantem anni longe ante intercalationem instituerunt, quam vllus Graeculus in Aegyptum peregrinaretur. Verba eius optimi scriptoris huc propterea adduximus, quia ad rem valde C pertinere videntur: Ita enim libro XVII de Aegyptijs loquitur: οὕτοι δὲ τὰ σπιγέχοττα τῆς ἡ μέρας καὶ τῆς νυκτὸς μόρια τῶῖς τριακοσίαις ἐξήκοντα πέντε ἡμέραις εἰς τὴν ἐκπλήρωσιν τοῦ ἐνιαυσου χρόνου πρέδοσὸν. ἐκ ἡ γνοεῖτο τέως ὁ ἐνιαυτὸς παρὰ τοἷς ἔχλησιν, ὡς κα ἄλλα πλείω, ἑως οἱ νεώτεροι ἀστρολόγοι παρέλαβον πρὰ τὴ ἐρμεννθυόντων εἰς τὸ ἐχλὴνικὸν ὰ τεν ἱερέων ἀπομνήματα. καὶ ἔτι νῦν ππραλάμβάνοισι τὰ ἀπ᾽ʼ ἐκείνων, ὁμοίως καὶ τὰ τεν χαλδάίων. Ab Aegyptijs &Chaldaeis accepisse quidem fateor, sed σθὲς καὶ πρῶὴν, vt vult Strabo, id vero non ego, sed consuetudo ipsa Graecorum refellit. Nam qui certo die τ πὰς sciebant designare, quomodo id poterant sine 365 dierum numero, &praeterea sine quadrantis accessione? Quare vetustissima est haec ἄῤῥητος καὶ παβοπααράδοτος de anni Solaris quantitate doctrina. Calippus igitur Cyzicenus Mathematicus, cuius Aristoteles in Metaphysicis meminit, cum videret quadrantem integrum Metoni supra rationes Solis abundare in exitu Enneadecaeteridis, atque hinc progressu temporis magnam turbationem in anni statu consequi, animum ad anni emendationem appulit: rem pulcherrimam aggressus, vt non minor illi laus ex castigatione, quam Metoni ex inuentione accesserit. Sciunt enim omnes studiosi, quanto in pretio eius periodus fuerit, saltem quibus Ptolemaeus notus sit. Sed non meliore iudicio de periodo Calippi quam de Metonis Enneadecaeteride pronunciare solent. Quia, inquiunt, in quatuor annis vnus dies de ratiocinijs Solis resultat ex quatuor diei quadrantibus consurgens, propterea cyclus Lunaris quadruplicandus, vt Solis ψνφισυοὶ cum illis Lunae congruant: cum hoc interuallo tam Solis, quam Lunae motus, emendationem, qua vix exactior haberi possit, sortiuntur. Nihil magis a vero alienum legere memini. Quid est aequatio Lunae cum Sole? Est eo epilogismos Lunae deducere, vt nulli scrupuli, aut saltem paucissimi Lunari ratiocinio reliqui fiant. Quo pauciores igitur Lunae relinquentur scrupuli, eo praecisior erit aequatio.