Latin
60.1 to 60.4
Scaliger, De emendatione temporum 60.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Contra, quo maior summa scrupularia, eo longius aequatio abscedit a vero. Maxime praecisa aequatio Lunae cum Sole fit in nouemdecim annis Solaribus Iulianis. Et tunc minor est Lunae epilogismus Solari hora 1. 26. 56'. 40'. Hic est excessus Solis supra Lunam in diebus 6939, horis 18: qui sunt anni nouemdecim Iuliani. In quatuor itaque cyclis excessus Solis supra Lunam erit horarum 5. 47. 46'. 40'. Non igitur praecisior est ratio quatuor cyclorum, quam vnius: imo ὑπεροχὴ longe maior. Qui talia scribunt, nunc primum poterunt discere quid sit periodus Calippica. Periodus igitur Calippica, est orbis annorum sex &septuaginta, in quo Calippus putauit nihil reliquum fieri de scrupulis Lunae cum rationibus Solis: ita vt fini dierum 27759, nulla supersit ὑπεροχὴ ἡλιακὴ supra Lunam. Nam annus Solaris censebatur 365 dierum, cum quadrante. qui quadrans a Metone neglectus anteuertebat epochas anni Metonici in 76 annis die vno. Eum diem ita distribuit, vt cyclo primo praeter 6939 dies, horas 18 relinquat, secundo horas 12, tertio 6. quarto accrescat dies, &annus ille vltimus fit dierum 355. Quare 77 anno putauit neomenias ad idem punctum &momentum ἀμεταπτώτως κὰ ἀππαραλλάκτως reuerti. Nihil igitur de suo in hanc anni formam contulit Calippus praeter castigationem cycli Metonici. Meto enim annum Lunarem constituit dierum 354. scrup. diurnorum 12. &/2. Calippus autem dierum totidem. scrup. 11 5. Differentia, ξ. Detraxit, quod supererat vni cyclo, &in quatuor erogauit. In 76 annis Iulianis sunt dies 27759 praecise. In quibus sunt anni Lunares simplices 76. menses τριακονθήμεροι ἐμβόλιμοι 28. dies appendices, siue περιτταὶ ἡμέραι XV. Qui dies resoluti in 76 annos constituunt modum anni Lunaris communis dierum 354. scrup. 11 1, vt iam tetigimus. Ex illis XV diebus prodeunt totidem anni ὑπερήμεροι, qui essent XVI in cyclis quatuor Metonis. vnde vnus dies praecise Metoni abundat supra vnam periodum Calippi. Sed videamus methodum periodi Calippicae. Dies 27759 in 940 syzygias tributi dant modum vnius syzygiae, dierum 29. scrup. 31. &. Annus autem simplex ex illis syzygijs constans erit dierum 354. scrup. 22. momentorum 50. hoc est 1. Et nouemdecim anni simplices erunt dierum 6733. 2. 10. Quibus adijce septem syzygias ἐμβολίμοις, quae consurgunt ad dies 206. 42. 225. Conflatur modus vnius cycli Calippici dierum 6939. 45. 0.