Latin
DE PERIODO CALIPPI ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 62
Unproofread scanNot analysed yet
EmbolEmbol 24. Ac, vt in omnibus gratiam studiosorum demereamur, Tabulam neomeniarum omnium mensium adiecimus. quae ea diligentia &fide confecta est, vt non nisi ab illis, qui harum rerum peritissimi sunt, &ab artificibus ipsis, iudicari possit. Tantum abiectis diebus Iulianis de illis qui mensi proposito subiecti sunt, habes neomeniam mensis quaesiti. Vt, exempli gratia, primi anni Posideon habet dies subiectos ἐν προσιλίδι sua 328. De quibus abiectis proxime minoribus 304, qui competunt Octobri, resident 24 Nouembris, in qua die fuit neomenia Posideonis primi anni, vt iam tetigimus.