Latin
DE PERIODO CALIPPI ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 66
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si praecise inueniuntur, vt in diebus collectis mensium Iulianorum: palam est, illam esse diem, quam quaeris. Vt si Hecatombaeonem anni IX quaeris, eius dies collecti 181 praecise competunt vltimae Iunij sine vlla deductione. Habet hanc commoditatem periodus Calippica, quod illa exacta nulla varietas superest: &iterum neomeniae eaedem, quae antea, sese offerunt, vt in cyclo Paschali Dionysij Exigui. Tamen propter cyclum Solarem retinendus est integer numerus annorum Calippi, vt Hipparchus, &Timocharis faciebant. Ij enim non solum quotus annus sit periodi, sed etiam quota periodus, adijciunt. Ab annis igitur Iphiti abijce 446, praecise. Residuum sunt anni Calippici. Primus enim annus Calippi erat 102 Metonis in exitum decurrens, septimus autem hebdomadis sextae cycli Metonici Solaris. cuius character VI appositus characteri Hecatombaeonis anni VII cycli Metonis producit feriam VII neomeniae anni. Neomenia igitur σκιῤροφοριδνος δετέρου(fuit enim embolimaeus annus) competit literae F, &tricesimae Iunij. Itaque neomenia primi Hecatombaeonis Calippici incurrit in ἔνὴν καὶ νέαν σκιῤῥοφοριῶνος προτέρου anni 102 Metonici, qui erat septimus cycli sexti, &quidem embolimaeus. Vnde vides μετάπτωσιν Metonicam iam vnum diem, &lius, attigisse. &sane 95 annis Metonicis exactis congruit dies vnus cum scrup. 33. 57. Nunc ad examen epilogismi nostri veniamus. Anno Nabonassari 466 Timocharis obseruauit Lunam cum spica Virginis coniunctam, θώθζ, anno primae periodi Calippicae 48, πυανέψιωνος τῶν φθίνοντος. Tempus Iulianum huic congruens, Nouembris VIII. Pyanepsion est mensis cauus. Itaque vi deficientis est 24. Erat annus cycli Solaris Calippici vicesimus. Cui è regione congruunt Regulares 2. quibus ad characterem 48 anni appositis in Tabula neomeniarum omnium mensium, prodit feria VI Hecatombaeonis 48. Rursus ea ad characterem Pyanepsionis in Laterculo characterismi apposita refundit feriam Pyanepsionis quartam, in litera B. Nam, vt cognoscis ex anno cycli, litera Dominicalis Romana erat F. caepit igitur 16 Octobris. Quod si neomenia est feria iiII, &dies 24 erit feria VI in litera D, quae manifesto est in 8 Nouembris. Videamus, an Tabula neomeniarum idem reddat. E regione anni 48 ἐἱ προσελίδι πυανεψιωνος habes 289. De quibus deductis 273, quae debentur Septembri, remanet 16 dies Octobris, vt voluit Canon. Anno antecedente Nabonassari 465, Αθύρ κθ, &Calippi 47, Ανθεστηριῶνος ἥ, idem Timocharis obseruauit mediam partem Lunae in medium Pleiadum inductam. Tempus Iulianum, Ianuarij XXIX. Anthesterion itidem est mensis cauus. Itaque 8 Anthesterionis est 7. Annus cycli Calippici 19. Regularis vnus tantum. Hecatombaeon feria septima, quae apposita ad 4 Anthesterionis in Laterculo producit feriam inii Anthesterionis, in litera B. Nam literae dominicalis anni sequentis Iuliani, in quem incidit Anthesterion ille, character De emendat. temporum lib. II. A racter F. Igitur neomenia Anthesterionis lanuarij 23. &septima eiusdem Anthesterionis est 29 lanuarij. Recte ergo à nobis Canon proditus. In Tabula neomeniarum, Anthesterion anni 47 habet diserte 23 lanuarij. Anno Nabonassari 454, τυβι e exacto, 36 primae periodi Calippicae, Ἐλαφηβολιωνος ie idem Timocharis obseruauit coniunctionem Lunae cum Spica.