Latin
DE PERIODO CALIPPI ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 67.5
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus illud pertinet ad XIX Martij, in cuius meridie fuerit media coniunctio, &Luna illa ad Elaphebolionem Calippicum, qui est mensis solidus. Ergo neomenia V Martij, in litera A. Litera Dominicalis in cyclo Solis Romano G. character Hecatombaeonis nullus, vt diximus. Vnde eius feria 4 adiecta characteri Elaphebolionis constituit feriam secundam in neomenia Elaphebolionis in litera A. Fuit ergo V Martij. In Tabula neomeniarum idem confirmatur. Sub Elaphebolione enim 54 anni habes 64. hoc est V Martij. Anno sequenti Calippi, &eodem Nabonassari, Mesori V absoluto, horis 14a meridie, hoc est, iam ineunte secundum Aegyptios VI Mesori, defecit Luna πευτελῶς, Luna illa pertinet itidem ad Boedromionem, tempus vero ad XI Septenbris feria III, cum litera Dominicalis esset G.