Latin
DE PERIODO CALIPPI ATTICA
Scaliger, De emendatione temporum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Regularis Hecatombaeonis e regione cycli 19 Solaris, est vnitas. quae characteri Hecatombaeonis 55 apposita dat feriam primam Hecatombaeonis neomeniae, quae cum charactere iterum Boedromionis constituit illius neomeniam in feria quarta in litera C, Augusti XXIX. Quintadecima eiusdem ergo, qui est mensis solidus, incurrit in XII Septembris. Quare praecessit vera oppositio mediam. Quod verum est. Nam inter vtramque oppositionem interuallum fuit, horae 14. Quid ergo est, quod exactius in hoc epilogismo desiderare possis? Ne Abacus quidem Astronomicus certiorem diem neomeniae constituerit, quam ratiocinia nostra. B